De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  2. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  3. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  4. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  5. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  6. et mala multa animus contage fungitur eius.
  7. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  8. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  9. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  10. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  11. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  12. conexae neque consensu contagia fient.
  13. Denique cur acris violentia triste leonum
  14. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  15. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  16. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  17. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  18. si non, certa suo quia semine seminioque
  19. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  20. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  21. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  22. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  23. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  24. accipiter fugiens veniente columba,
  25. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  26. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  27. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  28. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  29. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  30. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  31. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  32. sin animas hominum dicent in corpora semper
  33. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  34. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  35. si non, certa suo quia semine seminioque
  36. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  37. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  38. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  39. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  40. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  41. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  42. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  43. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  44. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  45. an metuit conclusa manere in corpore putri
  46. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  47. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  48. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  49. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  50. expectare immortalis mortalia membra
  51. innumero numero certareque praeproperanter
  52. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  53. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  54. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  55. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  56. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  57. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  58. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  59. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  60. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  61. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  62. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  63. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  64. posset et innasci quavis in parte soleret,
  65. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  66. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  67. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  68. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  69. totum posse extra corpus durare genique.
  70. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  71. confiteare animam distractam in corpore toto.
  72. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  73. consentire putare et fungi mutua posse
  74. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  75. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  76. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  77. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  78. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  79. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  80. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  81. dissociare intus partis, ut materiai
  82. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  83. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  84. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  85. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  86. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  87. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  88. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  89. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  90. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  91. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  92. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  93. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  94. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  95. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  96. ---
  97. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  98. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  99. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  100. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  101. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  102. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  103. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  104. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  105. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  106. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  107. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  108. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  109. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  110. omnibus humanis esset terraque marique,
  111. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  112. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  113. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,