De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  2. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  3. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  4. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  5. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  6. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  7. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  8. Praeterea si inmortalis natura animaist
  9. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  10. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  11. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  12. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  13. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  14. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  15. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  16. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  17. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  18. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  19. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  20. si subito medium celeri praeciderit ictu
  21. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  22. dispertita procul dubio quoque vis animai
  23. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  24. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  25. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  26. falciferos memorant currus abscidere membra
  27. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  28. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  29. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  30. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  31. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  32. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  33. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  34. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  35. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  36. inde alius conatur adempto surgere crure,
  37. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  38. et caput abscisum calido viventeque trunco
  39. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  40. donec reliquias animai reddidit omnes.
  41. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  42. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  43. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  44. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  45. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  46. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  47. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  48. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  49. particulis animas? at ea ratione sequetur
  50. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  51. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  52. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  53. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  54. Praeterea si inmortalis natura animai
  55. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  56. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  57. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  58. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  59. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  60. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  61. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  62. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  63. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  64. inferri solitast animi vivata potestas
  65. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  66. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  67. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  68. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  69. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  70. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  71. expertis animas nec leti lege solutas;
  72. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  73. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  74. quod fieri totum contra manifesta docet res
  75. ita conexa est per venas viscera nervos
  76. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  77. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  78. et lapis oppressus subitis e frugibus
  79. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  80. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  81. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  82. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  83. permanare animam nobis per membra solere,
  84. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  85. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  86. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  87. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  88. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  89. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  90. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  91. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  92. particulae quibus haec animi natura creatur,
  93. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  94. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  95. quapropter neque natali privata videtur
  96. esse die natura animae nec funeris expers.
  97. Semina praeterea linquontur necne animai
  98. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  99. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  100. partibus amissis quoniam libata recessit.
  101. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  102. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  103. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  104. expirant atque unde animantum copia tanta
  105. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  106. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  107. vermibus et privas in corpora posse venire
  108. credis nec reputas cur milia multa animarum
  109. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  110. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  111. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  112. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,