De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. accidere omnino poterit sensumque movere,
  2. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  3. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  4. distractast animi natura animaeque potestas,
  5. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  6. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  7. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  8. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  9. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  10. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  11. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  12. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  13. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  14. nam cum respicias inmensi temporis omne
  15. praeteritum spatium, tum motus materiai
  16. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  17. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  18. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  19. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  20. inter enim iectast vitai pausa vageque
  21. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  22. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  23. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  24. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  25. illum cui possint incommoda conciliari,
  26. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  27. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  28. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  29. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  30. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  31. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  32. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  33. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  34. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  35. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  36. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  37. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  38. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  39. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  40. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  41. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  42. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  43. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  44. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  45. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  46. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  47. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  48. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  49. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  50. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  51. aut in melle situm suffocari atque rigere
  52. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  53. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  54. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  55. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  56. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  57. non poteris factis florentibus esse tuisque
  58. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  59. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  60. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  61. iam desiderium rerum super insidet una.'
  62. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  63. dissoluant animi magno se angore metuque.
  64. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  65. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  66. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  67. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  68. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  69. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  70. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  71. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  72. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  73. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  74. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  75. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  76. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  77. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  78. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  79. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  80. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  81. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  82. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  83. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  84. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  85. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  86. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  87. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  88. maior enim turbae disiectus materiai
  89. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  90. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  91. Denique si vocem rerum natura repente.
  92. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  93. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  94. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  95. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  96. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  97. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  98. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  99. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  100. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  101. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  102. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  103. non potius vitae finem facis atque laboris?
  104. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  105. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  106. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  107. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  108. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  109. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  110. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  111. naturam et veram verbis exponere causam?
  112. grandior hic vero si iam seniorque queratur