De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non modo non omnem possit durare per aevom,
  2. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  3. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  4. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  5. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  6. verum deficere in certa regione locatam;
  7. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  8. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  9. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  10. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  11. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  12. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  13. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  14. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  15. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  16. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  17. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  18. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  19. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  20. Praeterea si inmortalis natura animaist
  21. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  22. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  23. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  24. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  25. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  26. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  27. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  28. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  29. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  30. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  31. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  32. si subito medium celeri praeciderit ictu
  33. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  34. dispertita procul dubio quoque vis animai
  35. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  36. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  37. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  38. falciferos memorant currus abscidere membra
  39. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  40. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  41. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  42. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  43. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  44. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  45. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  46. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  47. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  48. inde alius conatur adempto surgere crure,
  49. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  50. et caput abscisum calido viventeque trunco
  51. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  52. donec reliquias animai reddidit omnes.
  53. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  54. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  55. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  56. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  57. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  58. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  59. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  60. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  61. particulis animas? at ea ratione sequetur
  62. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  63. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  64. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  65. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  66. Praeterea si inmortalis natura animai
  67. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  68. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  69. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  70. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  71. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  72. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  73. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  74. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  75. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  76. inferri solitast animi vivata potestas
  77. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  78. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  79. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  80. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  81. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  82. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  83. expertis animas nec leti lege solutas;
  84. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  85. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  86. quod fieri totum contra manifesta docet res
  87. ita conexa est per venas viscera nervos
  88. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  89. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  90. et lapis oppressus subitis e frugibus
  91. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  92. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  93. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  94. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  95. permanare animam nobis per membra solere,
  96. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  97. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  98. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  99. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  100. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,