De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  2. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  3. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  4. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  5. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  6. particulae quibus haec animi natura creatur,
  7. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  8. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  9. quapropter neque natali privata videtur
  10. esse die natura animae nec funeris expers.
  11. Semina praeterea linquontur necne animai
  12. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  13. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  14. partibus amissis quoniam libata recessit.
  15. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  16. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  17. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  18. expirant atque unde animantum copia tanta
  19. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  20. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  21. vermibus et privas in corpora posse venire
  22. credis nec reputas cur milia multa animarum
  23. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  24. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  25. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  26. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  27. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  28. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  29. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  30. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  31. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  32. et mala multa animus contage fungitur eius.
  33. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  34. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  35. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  36. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  37. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  38. conexae neque consensu contagia fient.
  39. Denique cur acris violentia triste leonum
  40. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  41. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  42. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  43. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  44. si non, certa suo quia semine seminioque
  45. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  46. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  47. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  48. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  49. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  50. accipiter fugiens veniente columba,
  51. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  52. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  53. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  54. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  55. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  56. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  57. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  58. sin animas hominum dicent in corpora semper
  59. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  60. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  61. si non, certa suo quia semine seminioque
  62. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  63. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  64. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  65. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  66. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  67. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  68. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  69. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  70. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  71. an metuit conclusa manere in corpore putri
  72. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  73. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  74. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  75. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  76. expectare immortalis mortalia membra
  77. innumero numero certareque praeproperanter
  78. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  79. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  80. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  81. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  82. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  83. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  84. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  85. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  86. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  87. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  88. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  89. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  90. posset et innasci quavis in parte soleret,
  91. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  92. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  93. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  94. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  95. totum posse extra corpus durare genique.
  96. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  97. confiteare animam distractam in corpore toto.
  98. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  99. consentire putare et fungi mutua posse
  100. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  101. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  102. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  103. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  104. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  105. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  106. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  107. dissociare intus partis, ut materiai
  108. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  109. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  110. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  111. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  112. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  113. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  114. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  115. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  116. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  117. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  118. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  119. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  120. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  121. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  122. ---
  123. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  124. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  125. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  126. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  127. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  128. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  129. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  130. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  131. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  132. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  133. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  134. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  135. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  136. omnibus humanis esset terraque marique,
  137. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  138. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  139. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  140. accidere omnino poterit sensumque movere,
  141. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  142. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  143. distractast animi natura animaeque potestas,
  144. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  145. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  146. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  147. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  148. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  149. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  150. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  151. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  152. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  153. nam cum respicias inmensi temporis omne
  154. praeteritum spatium, tum motus materiai
  155. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  156. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  157. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  158. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  159. inter enim iectast vitai pausa vageque
  160. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  161. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  162. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  163. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  164. illum cui possint incommoda conciliari,
  165. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  166. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  167. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  168. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  169. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  170. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  171. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  172. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  173. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  174. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  175. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  176. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  177. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  178. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  179. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  180. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  181. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  182. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  183. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  184. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  185. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  186. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  187. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  188. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  189. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  190. aut in melle situm suffocari atque rigere
  191. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  192. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  193. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  194. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  195. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  196. non poteris factis florentibus esse tuisque
  197. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  198. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  199. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  200. iam desiderium rerum super insidet una.'
  201. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  202. dissoluant animi magno se angore metuque.
  203. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  204. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  205. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  206. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  207. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  208. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  209. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  210. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  211. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  212. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  213. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  214. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  215. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  216. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  217. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  218. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  219. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  220. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  221. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  222. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  223. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  224. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  225. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  226. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  227. maior enim turbae disiectus materiai
  228. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  229. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  230. Denique si vocem rerum natura repente.
  231. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  232. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  233. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  234. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  235. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  236. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  237. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  238. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  239. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  240. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  241. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  242. non potius vitae finem facis atque laboris?
  243. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  244. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  245. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  246. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  247. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  248. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  249. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  250. naturam et veram verbis exponere causam?
  251. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  252. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  253. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  254. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  255. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  256. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  257. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  258. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  259. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  260. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  261. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  262. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  263. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  264. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  265. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  266. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  267. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  268. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  269. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  270. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  271. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  272. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  273. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  274. temporis exponit post mortem denique nostram.
  275. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  276. quicquam, non omni somno securius exstat?
  277. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  278. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  279. nec miser inpendens magnum timet saxum
  280. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  281. sed magis in vita divom metus urget inanis
  282. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  283. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  284. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  285. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  286. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  287. qui non sola novem dispessis iugera membris
  288. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  289. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  290. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  291. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  292. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  293. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  294. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  295. qui petere a populo fasces saevasque secures
  296. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  297. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  298. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  299. hoc est adverso nixantem trudere monte
  300. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  301. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  302. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  303. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  304. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  305. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  306. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  307. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  308. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  309. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  310. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  311. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  312. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  313. sed metus in vita poenarum pro male factis
  314. est insignibus insignis scelerisque luela,
  315. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  316. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  317. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  318. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  319. nec videt interea qui terminus esse malorum
  320. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  321. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  322. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  323. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  324. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  325. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  326. inde alii multi reges rerumque potentes
  327. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  328. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  329. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  330. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  331. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  332. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  333. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  334. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  335. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  336. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  337. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  338. denique Democritum post quam matura vetustas
  339. admonuit memores motus languescere mentis,
  340. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  341. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  342. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  343. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  344. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  345. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  346. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  347. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  348. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  349. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  350. ebrius urgeris multis miser undique curis
  351. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  352. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  353. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  354. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  355. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  356. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  357. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  358. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  359. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  360. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  361. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  362. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  363. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  364. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  365. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  366. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  367. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  368. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  369. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  370. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  371. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  372. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  373. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  374. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  375. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  376. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  377. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  378. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  379. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  380. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  381. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  382. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  383. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  384. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  385. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  386. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  387. tempore de mortis nec delibare valemus,
  388. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  389. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  390. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  391. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  392. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  393. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;