De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  3. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  4. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  5. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  6. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  7. sed potius tali facto recreata valescat,
  8. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  9. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  10. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  11. carmine Pierio rationem exponere nostram
  12. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  13. si tibi forte animum tali ratione tenere
  14. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  15. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  16. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  17. qualia sint et quam variis distantia formis
  18. sponte sua volitent aeterno percita motu
  19. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  20. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  21. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  22. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  23. atque animi quoniam docui natura quid esset
  24. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  25. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  26. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  27. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  28. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  29. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  30. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  31. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  32. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  33. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  34. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  35. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  36. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  37. effugere aut umbras inter vivos volitare
  38. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  39. cum corpus simul atque animi natura perempta
  40. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  41. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  42. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  43. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  44. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  45. corpora res multae, partim diffusa solute,
  46. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  47. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  48. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  49. et vituli cum membranas de corpore summo
  50. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  51. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  52. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  53. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  54. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  55. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  56. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  57. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  58. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  59. quo fuerint et formai servare figuram,
  60. et multo citius, quanto minus indupediri
  61. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  62. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  63. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  64. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  65. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  66. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  67. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  68. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  69. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  70. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  71. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  72. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  73. omnia conrident correpta luce diei.
  74. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  75. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  76. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  77. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  78. quae volgo volitant subtili praedita filo
  79. nec singillatim possunt secreta videri.
  80. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  81. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  82. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  83. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  84. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  85. at contra tenuis summi membrana coloris
  86. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  87. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  88. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  89. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  90. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  91. exin imaginibus missis consistere eorum.
  92. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  93. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  94. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  95. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  96. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  97. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  98. nec ratione alia servari posse videntur,
  99. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  100. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  101. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  102. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  103. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  104. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  105. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  106. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  107. tertia pars nulla possit ratione videri.
  108. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  109. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  110. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  111. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  112. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  113. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  114. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  115. habrotonique graves et tristia centaurea,
  116. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  117. ---
  118. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  119. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  120. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  121. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  122. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  123. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  124. quae multis formata modis sublime feruntur,
  125. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  126. cernimus et mundi speciem violare serenam
  127. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  128. ora volare videntur et umbram ducere late,
  129. inter dum magni montes avolsaque saxa
  130. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  131. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  132. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  133. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  134. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  135. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  136. ---
  137. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  138. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  139. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  140. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  141. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  142. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  143. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  144. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  145. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  146. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  147. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  148. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  149. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  150. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  151. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  152. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  153. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  154. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  155. sic ab rebus item simili ratione necessest
  156. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  157. multa modis multis in cunctas undique partis;
  158. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  159. res ibi respondent simili forma atque colore.
  160. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  161. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  162. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  163. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  164. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  165. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  166. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  167. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  168. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  169. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  170. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  171. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  172. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  173. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  174. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  175. Principio persaepe levis res atque minutis
  176. corporibus factas celeris licet esse videre.
  177. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  178. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  179. quae quasi cuduntur perque intervallum
  180. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  181. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  182. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  183. qua propter simulacra pari ratione necessest
  184. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  185. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  186. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  187. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  188. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  189. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  190. et quasi permanare per intervallum.
  191. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  192. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  193. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  194. per totum caeli spatium diffundere sese
  195. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  196. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  197. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  198. quone vides citius debere et longius ire
  199. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  200. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  201. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  202. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  203. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  204. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  205. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  206. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  207. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  208. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  209. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  210. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  211. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  212. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  213. nec variae cessant voces volitare per auras.
  214. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  215. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  216. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  217. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  218. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  219. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  220. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  221. cernere odorari licet et sentire sonare.
  222. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  223. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  224. cernitur in luce et claro candore, necessest
  225. consimili causa tactum visumque moveri.
  226. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  227. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  228. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  229. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  230. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  231. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  232. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  233. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  234. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  235. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  236. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  237. efficit ut videamus et internoscere curat;
  238. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  239. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  240. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  241. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  242. propterea fit uti videamus quam procul absit
  243. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  244. et nostros oculos perterget longior aura,
  245. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  246. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  247. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  248. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  249. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  250. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  251. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  252. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  253. particulam venti sentire et frigoris eius,
  254. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  255. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  256. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  257. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  258. tangimus extremum saxi summumque colorem
  259. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  260. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  261. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  262. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  263. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  264. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  265. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  266. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  267. primus enim citra postes tum cernitur ,
  268. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  269. post extraria lux oculos perterget et
  270. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  271. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  272. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  273. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  274. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  275. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  276. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  277. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  278. atque alium prae se propellens volvit,
  279. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  280. distare ab speculo tantum semota videtur.
  281. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  282. ---
  283. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  284. binis quoniam res confit utraque.
  285. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  286. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  287. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  288. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  289. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  290. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  291. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  292. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  293. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  294. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  295. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  296. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  297. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  298. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  299. omnia per flexos aditus educta licebit
  300. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  301. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  302. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  303. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  304. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  305. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  306. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  307. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  308. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  309. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  310. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  311. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  312. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  313. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  314. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  315. omnia quandoquidem cogit natura referri
  316. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  317. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  318. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  319. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  320. per purum simulacra feruntur
  321. et feriunt oculos turbantia composituras.
  322. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  323. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  324. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  325. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  326. arquati, quia luroris de corpore eorum
  327. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  328. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  329. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  330. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  331. propterea quia, cum propior caliginis
  332. ater init oculos prior et possedit apertos,
  333. insequitur candens confestim lucidus ,
  334. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  335. illius; nam multis partibus hic est
  336. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  337. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  338. atque pate fecit, quas ante obsederat
  339. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  340. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  341. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  342. propterea quia posterior caliginis
  343. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  344. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  345. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  346. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  347. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  348. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  349. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  350. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  351. per multum quia dum simulacra feruntur,
  352. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  353. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  354. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  355. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  356. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  357. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  358. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  359. si credis privatum lumine posse
  360. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  361. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  362. id quod nos umbram perhibere .
  363. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  364. lumine privatur solis qua cumque meantes
  365. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  366. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  367. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  368. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  369. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  370. propterea facile et spoliatur lumine terra
  371. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  372. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  373. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  374. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  375. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  376. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  377. hoc animi demum ratio discernere debet,
  378. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  379. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  380. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  381. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  382. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  383. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  384. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  385. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  386. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  387. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  388. solque pari ratione manere et luna videtur
  389. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  390. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  391. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  392. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  393. atria versari et circum cursare columnae
  394. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  395. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  396. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  397. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  398. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  399. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  400. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  401. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  402. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  403. inter eos solemque iacent immania ponti
  404. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  405. interiectaque sunt terrarum milia multa,