De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  2. at natura boum placido magis vivit
  3. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  4. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  5. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  6. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  7. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  8. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  9. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  10. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  11. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  12. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  13. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  14. inque aliis rebus multis differre necessest
  15. naturas hominum varias moresque sequacis;
  16. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  17. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  18. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  19. illud in his rebus video firmare potesse,
  20. usque adeo naturarum vestigia linqui
  21. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  22. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  23. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  24. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  25. nam communibus inter se radicibus haerent
  26. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  27. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  28. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  29. sic animi atque animae naturam corpore toto
  30. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  31. inplexis ita principiis ab origine prima
  32. inter se fiunt consorti praedita vita,
  33. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  34. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  35. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  36. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  37. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  38. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  39. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  40. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  41. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  42. discidium possunt artus perferre relicti,
  43. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  44. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  45. mutua vitalis discunt contagia motus,
  46. maternis etiam membris alvoque reposta,
  47. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  48. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  49. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  50. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  51. atque animam credit permixtam corpore toto
  52. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  53. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  54. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  55. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  56. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  57. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  58. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  59. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  60. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  61. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  62. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  63. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  64. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  65. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  66. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  67. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  68. iam magis exemptis oculis debere videtur
  69. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  70. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  71. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  72. corporis atque animi primordia singula primis
  73. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  74. nam cum multo sunt animae elementa minora
  75. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  76. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  77. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  78. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  79. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  80. intervalla tenere exordia prima animai.
  81. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  82. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  83. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  84. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  85. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  86. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  87. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  88. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  89. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  90. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  91. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  92. quam primordia sentiscant concussa animai,
  93. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  94. et quam in his intervallis tuditantia possint
  95. concursare coire et dissultare vicissim.
  96. Et magis est animus vitai claustra
  97. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  98. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  99. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  100. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  101. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  102. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  103. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  104. truncus adempta anima circum membrisque remota
  105. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  106. si non omnimodis, at magna parte animai
  107. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  108. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  109. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  110. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  111. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  112. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  113. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  114. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  115. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  116. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  117. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  118. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  119. conquisita diu dulcique reperta labore
  120. digna tua pergam disponere carmina vita.
  121. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  122. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  123. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  124. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  125. Principio quoniam tenuem constare minutis
  126. corporibus docui multoque minoribus esse
  127. principiis factam quam liquidus umor aquai
  128. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  129. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  130. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  131. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  132. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  133. nam procul haec dubio nobis simulacra
  134. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  135. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  136. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  137. crede animam quoque diffundi multoque perire
  138. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  139. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  140. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  141. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  142. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  143. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  144. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  145. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  146. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  147. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  148. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  149. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  150. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  151. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  152. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  153. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  154. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  155. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  156. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  157. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  158. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  159. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  160. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  161. sic animum curas acris luctumque metumque;
  162. quare participem leti quoque convenit esse.
  163. quin etiam morbis in corporis avius errat
  164. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  165. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  166. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  167. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  168. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  169. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  170. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  171. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  172. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  173. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  174. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  175. et pariter mentem sanari corpus inani
  176. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  177. acris et in venas discessit diditus ardor,
  178. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  179. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  180. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  181. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  182. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  183. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  184. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  185. significant, paulo si durior insinuarit
  186. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  187. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  188. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  189. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  190. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  191. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  192. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  193. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  194. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  195. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  196. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  197. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  198. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  199. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  200. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  201. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  202. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  203. in latebras acer corrupti corporis umor,
  204. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  205. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  206. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  207. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  208. cur eadem credis sine corpore in aperto
  209. cum validis ventis aetatem degere posse?
  210. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  211. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  212. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  213. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  214. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  215. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  216. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  217. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  218. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  219. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  220. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  221. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  222. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  223. usque adeo falsae rationi vera videtur
  224. res occurrere et effugium praecludere eunti
  225. ancipitique refutatu convincere falsum.
  226. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  227. et membratim vitalem deperdere sensum;
  228. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  229. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  230. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  231. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  232. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  233. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  234. introsum trahere et partis conducere in unum
  235. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  236. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  237. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  238. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  239. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  240. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  241. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  242. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  243. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  244. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  245. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  246. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  247. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  248. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  249. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  250. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  251. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  252. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  253. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  254. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  255. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  256. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  257. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  258. Denique corporis atque animi vivata potestas
  259. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  260. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  261. sola potest animi per se natura nec autem
  262. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  263. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  264. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  265. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  266. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  267. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  268. nec magnis intervallis primordia possunt
  269. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  270. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  271. haut possunt post mortem eiecta moveri
  272. propterea quia non simili ratione tenentur;
  273. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  274. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  275. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  276. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  277. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  278. dissolui sensus animi fateare necessest
  279. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  280. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  281. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  282. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  283. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  284. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  285. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  286. fundamenta foras manant animaeque per artus
  287. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  288. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  289. dispertitam animae naturam exisse per artus
  290. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  291. quam prolapsa foras enaret in auras.
  292. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  293. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  294. ire anima ac toto solui de corpore tota
  295. et quasi supremo languescere tempore voltus
  296. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  297. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  298. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  299. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  300. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  301. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  302. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  303. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  304. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  305. non modo non omnem possit durare per aevom,
  306. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  307. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  308. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  309. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  310. verum deficere in certa regione locatam;
  311. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  312. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  313. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  314. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  315. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  316. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  317. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  318. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  319. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  320. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  321. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  322. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  323. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  324. Praeterea si inmortalis natura animaist
  325. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  326. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  327. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  328. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  329. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  330. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  331. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  332. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  333. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  334. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  335. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  336. si subito medium celeri praeciderit ictu
  337. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  338. dispertita procul dubio quoque vis animai
  339. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  340. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  341. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  342. falciferos memorant currus abscidere membra
  343. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  344. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  345. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  346. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  347. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  348. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  349. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  350. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  351. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  352. inde alius conatur adempto surgere crure,
  353. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  354. et caput abscisum calido viventeque trunco
  355. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  356. donec reliquias animai reddidit omnes.
  357. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  358. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  359. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  360. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  361. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  362. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  363. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  364. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  365. particulis animas? at ea ratione sequetur
  366. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  367. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  368. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  369. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  370. Praeterea si inmortalis natura animai
  371. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  372. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  373. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  374. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  375. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  376. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  377. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  378. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  379. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  380. inferri solitast animi vivata potestas
  381. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  382. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  383. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  384. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  385. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  386. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  387. expertis animas nec leti lege solutas;
  388. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  389. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  390. quod fieri totum contra manifesta docet res
  391. ita conexa est per venas viscera nervos
  392. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  393. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  394. et lapis oppressus subitis e frugibus
  395. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  396. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  397. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  398. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  399. permanare animam nobis per membra solere,
  400. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  401. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  402. dispertitur enim per caulas corporis omnis.