De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  2. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  3. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  4. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  5. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  6. particulae quibus haec animi natura creatur,
  7. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  8. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  9. quapropter neque natali privata videtur
  10. esse die natura animae nec funeris expers.
  11. Semina praeterea linquontur necne animai
  12. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  13. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  14. partibus amissis quoniam libata recessit.
  15. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  16. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  17. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  18. expirant atque unde animantum copia tanta
  19. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  20. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  21. vermibus et privas in corpora posse venire
  22. credis nec reputas cur milia multa animarum
  23. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  24. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  25. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  26. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  27. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  28. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  29. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  30. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  31. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  32. et mala multa animus contage fungitur eius.
  33. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  34. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  35. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  36. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  37. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  38. conexae neque consensu contagia fient.
  39. Denique cur acris violentia triste leonum
  40. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  41. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  42. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  43. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  44. si non, certa suo quia semine seminioque
  45. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  46. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  47. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  48. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  49. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  50. accipiter fugiens veniente columba,
  51. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  52. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  53. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  54. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  55. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  56. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  57. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  58. sin animas hominum dicent in corpora semper
  59. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  60. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  61. si non, certa suo quia semine seminioque
  62. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  63. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  64. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  65. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  66. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  67. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  68. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  69. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  70. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  71. an metuit conclusa manere in corpore putri
  72. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  73. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  74. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  75. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  76. expectare immortalis mortalia membra
  77. innumero numero certareque praeproperanter
  78. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  79. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  80. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  81. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  82. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  83. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  84. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  85. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  86. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  87. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  88. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  89. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  90. posset et innasci quavis in parte soleret,
  91. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  92. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  93. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  94. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  95. totum posse extra corpus durare genique.
  96. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  97. confiteare animam distractam in corpore toto.
  98. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  99. consentire putare et fungi mutua posse
  100. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  101. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  102. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  103. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  104. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  105. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  106. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  107. dissociare intus partis, ut materiai
  108. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  109. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  110. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  111. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  112. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  113. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  114. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  115. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  116. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  117. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  118. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  119. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  120. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  121. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  122. ---
  123. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  124. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  125. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  126. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  127. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  128. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  129. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  130. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  131. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  132. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  133. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  134. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  135. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  136. omnibus humanis esset terraque marique,
  137. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  138. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  139. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  140. accidere omnino poterit sensumque movere,
  141. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  142. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  143. distractast animi natura animaeque potestas,
  144. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  145. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  146. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  147. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  148. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  149. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  150. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  151. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  152. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  153. nam cum respicias inmensi temporis omne
  154. praeteritum spatium, tum motus materiai
  155. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  156. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  157. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  158. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  159. inter enim iectast vitai pausa vageque
  160. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  161. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  162. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  163. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  164. illum cui possint incommoda conciliari,
  165. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  166. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  167. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  168. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  169. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  170. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  171. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  172. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  173. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  174. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  175. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  176. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  177. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  178. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  179. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  180. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  181. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  182. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  183. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  184. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  185. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  186. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  187. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  188. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  189. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  190. aut in melle situm suffocari atque rigere
  191. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  192. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  193. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  194. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  195. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.