De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum validis ventis aetatem degere posse?
  2. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  3. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  4. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  5. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  6. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  7. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  8. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  9. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  10. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  11. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  12. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  13. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  14. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  15. usque adeo falsae rationi vera videtur
  16. res occurrere et effugium praecludere eunti
  17. ancipitique refutatu convincere falsum.
  18. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  19. et membratim vitalem deperdere sensum;
  20. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  21. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  22. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  23. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  24. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  25. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  26. introsum trahere et partis conducere in unum
  27. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  28. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  29. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  30. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  31. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  32. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  33. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  34. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  35. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  36. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  37. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  38. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  39. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  40. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  41. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  42. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  43. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  44. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  45. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  46. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  47. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  48. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  49. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  50. Denique corporis atque animi vivata potestas
  51. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  52. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  53. sola potest animi per se natura nec autem
  54. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  55. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  56. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  57. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  58. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  59. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  60. nec magnis intervallis primordia possunt
  61. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  62. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  63. haut possunt post mortem eiecta moveri
  64. propterea quia non simili ratione tenentur;
  65. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  66. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  67. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  68. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  69. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  70. dissolui sensus animi fateare necessest
  71. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  72. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  73. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  74. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  75. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  76. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  77. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  78. fundamenta foras manant animaeque per artus
  79. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  80. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  81. dispertitam animae naturam exisse per artus
  82. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  83. quam prolapsa foras enaret in auras.
  84. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  85. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  86. ire anima ac toto solui de corpore tota
  87. et quasi supremo languescere tempore voltus
  88. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  89. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  90. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  91. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  92. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  93. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  94. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  95. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  96. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  97. non modo non omnem possit durare per aevom,
  98. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  99. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  100. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  101. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  102. verum deficere in certa regione locatam;
  103. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  104. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  105. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  106. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  107. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  108. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  109. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  110. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  111. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  112. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  113. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  114. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  115. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  116. Praeterea si inmortalis natura animaist
  117. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  118. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  119. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  120. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  121. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  122. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  123. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  124. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  125. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  126. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  127. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  128. si subito medium celeri praeciderit ictu
  129. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  130. dispertita procul dubio quoque vis animai
  131. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  132. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  133. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  134. falciferos memorant currus abscidere membra
  135. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  136. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  137. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  138. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  139. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  140. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  141. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  142. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  143. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  144. inde alius conatur adempto surgere crure,
  145. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  146. et caput abscisum calido viventeque trunco
  147. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  148. donec reliquias animai reddidit omnes.
  149. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  150. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  151. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  152. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  153. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  154. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  155. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  156. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  157. particulis animas? at ea ratione sequetur
  158. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  159. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  160. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  161. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  162. Praeterea si inmortalis natura animai
  163. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  164. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  165. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  166. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  167. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  168. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  169. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  170. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  171. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  172. inferri solitast animi vivata potestas
  173. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  174. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  175. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  176. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  177. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  178. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  179. expertis animas nec leti lege solutas;
  180. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  181. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  182. quod fieri totum contra manifesta docet res
  183. ita conexa est per venas viscera nervos
  184. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  185. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  186. et lapis oppressus subitis e frugibus
  187. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  188. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  189. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  190. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  191. permanare animam nobis per membra solere,
  192. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  193. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  194. dispertitur enim per caulas corporis omnis.