De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non poteris factis florentibus esse tuisque
  2. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  3. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  4. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  5. iam desiderium rerum super insidet una.'
  6. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  7. dissoluant animi magno se angore metuque.
  8. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  9. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  10. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  11. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  12. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  13. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  14. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  15. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  16. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  17. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  18. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  19. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  20. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  21. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  22. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  23. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  24. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  25. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  26. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  27. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  28. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  29. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  30. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  31. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  32. maior enim turbae disiectus materiai
  33. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  34. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  35. Denique si vocem rerum natura repente.
  36. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  37. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  38. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  39. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  40. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  41. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  42. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  43. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  44. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  45. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  46. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  47. non potius vitae finem facis atque laboris?
  48. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  49. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  50. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  51. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  52. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  53. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  54. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  55. naturam et veram verbis exponere causam?
  56. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  57. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  58. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  59. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  60. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  61. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  62. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  63. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  64. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  65. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  66. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  67. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  68. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  69. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  70. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  71. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  72. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  73. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  74. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  75. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  76. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  77. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  78. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  79. temporis exponit post mortem denique nostram.
  80. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  81. quicquam, non omni somno securius exstat?
  82. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  83. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  84. nec miser inpendens magnum timet saxum
  85. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  86. sed magis in vita divom metus urget inanis
  87. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  88. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  89. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  90. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  91. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  92. qui non sola novem dispessis iugera membris
  93. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  94. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  95. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  96. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  97. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  98. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  99. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  100. qui petere a populo fasces saevasque secures
  101. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  102. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  103. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  104. hoc est adverso nixantem trudere monte
  105. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  106. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  107. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  108. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  109. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  110. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  111. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  112. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  113. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  114. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  115. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  116. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  117. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  118. sed metus in vita poenarum pro male factis
  119. est insignibus insignis scelerisque luela,
  120. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  121. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  122. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  123. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  124. nec videt interea qui terminus esse malorum
  125. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  126. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  127. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  128. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  129. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  130. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  131. inde alii multi reges rerumque potentes
  132. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  133. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  134. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  135. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  136. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  137. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  138. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  139. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  140. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  141. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  142. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  143. denique Democritum post quam matura vetustas
  144. admonuit memores motus languescere mentis,
  145. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  146. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  147. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  148. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  149. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  150. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  151. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  152. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  153. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  154. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  155. ebrius urgeris multis miser undique curis
  156. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  157. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  158. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  159. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  160. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  161. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  162. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  163. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  164. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  165. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  166. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  167. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  168. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  169. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  170. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  171. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  172. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  173. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  174. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  175. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  176. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  177. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  178. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  179. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  180. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  181. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  182. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  183. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  184. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  185. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  186. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  187. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  188. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  189. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  190. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  191. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  192. tempore de mortis nec delibare valemus,
  193. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  194. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,