De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  2. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  3. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  4. permanare animam nobis per membra solere,
  5. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  6. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  7. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  8. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  9. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  10. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  11. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  12. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  13. particulae quibus haec animi natura creatur,
  14. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  15. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  16. quapropter neque natali privata videtur
  17. esse die natura animae nec funeris expers.
  18. Semina praeterea linquontur necne animai
  19. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  20. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  21. partibus amissis quoniam libata recessit.
  22. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  23. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  24. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  25. expirant atque unde animantum copia tanta
  26. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  27. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  28. vermibus et privas in corpora posse venire
  29. credis nec reputas cur milia multa animarum
  30. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  31. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  32. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  33. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  34. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  35. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  36. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  37. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  38. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  39. et mala multa animus contage fungitur eius.
  40. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  41. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  42. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  43. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  44. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  45. conexae neque consensu contagia fient.
  46. Denique cur acris violentia triste leonum
  47. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  48. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  49. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  50. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  51. si non, certa suo quia semine seminioque
  52. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  53. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  54. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  55. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  56. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  57. accipiter fugiens veniente columba,
  58. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  59. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  60. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  61. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  62. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  63. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  64. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  65. sin animas hominum dicent in corpora semper
  66. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  67. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  68. si non, certa suo quia semine seminioque
  69. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  70. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  71. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  72. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  73. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  74. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  75. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  76. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  77. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  78. an metuit conclusa manere in corpore putri