De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  2. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  3. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  4. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  5. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  6. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  7. Praeterea si inmortalis natura animaist
  8. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  9. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  10. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  11. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  12. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  13. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  14. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  15. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  16. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  17. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  18. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  19. si subito medium celeri praeciderit ictu
  20. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  21. dispertita procul dubio quoque vis animai
  22. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  23. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  24. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  25. falciferos memorant currus abscidere membra
  26. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  27. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  28. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  29. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  30. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  31. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  32. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  33. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  34. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  35. inde alius conatur adempto surgere crure,
  36. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  37. et caput abscisum calido viventeque trunco
  38. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  39. donec reliquias animai reddidit omnes.
  40. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  41. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  42. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  43. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  44. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  45. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  46. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  47. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  48. particulis animas? at ea ratione sequetur
  49. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  50. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  51. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  52. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  53. Praeterea si inmortalis natura animai
  54. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  55. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  56. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  57. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  58. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  59. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  60. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  61. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  62. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  63. inferri solitast animi vivata potestas
  64. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  65. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  66. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  67. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  68. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  69. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  70. expertis animas nec leti lege solutas;
  71. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  72. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  73. quod fieri totum contra manifesta docet res
  74. ita conexa est per venas viscera nervos
  75. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  76. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  77. et lapis oppressus subitis e frugibus
  78. nec, tam contextae cum sint, exire videntur