De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  2. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  3. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  4. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  5. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  6. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  7. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  8. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  9. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  10. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  11. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  12. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  13. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  14. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  15. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  16. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  17. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  18. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  19. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  20. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  21. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  22. Denique corporis atque animi vivata potestas
  23. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  24. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  25. sola potest animi per se natura nec autem
  26. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  27. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  28. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  29. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  30. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  31. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  32. nec magnis intervallis primordia possunt
  33. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  34. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  35. haut possunt post mortem eiecta moveri
  36. propterea quia non simili ratione tenentur;
  37. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  38. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  39. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  40. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  41. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  42. dissolui sensus animi fateare necessest
  43. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  44. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  45. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  46. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  47. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  48. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  49. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  50. fundamenta foras manant animaeque per artus
  51. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  52. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  53. dispertitam animae naturam exisse per artus
  54. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  55. quam prolapsa foras enaret in auras.
  56. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  57. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  58. ire anima ac toto solui de corpore tota
  59. et quasi supremo languescere tempore voltus
  60. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  61. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  62. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  63. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  64. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  65. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  66. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  67. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  68. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  69. non modo non omnem possit durare per aevom,
  70. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  71. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  72. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  73. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  74. verum deficere in certa regione locatam;
  75. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  76. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  77. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  78. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  79. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  80. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  81. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  82. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  83. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  84. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  85. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  86. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  87. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  88. Praeterea si inmortalis natura animaist
  89. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  90. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  91. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  92. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  93. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  94. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  95. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  96. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  97. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  98. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  99. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  100. si subito medium celeri praeciderit ictu
  101. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  102. dispertita procul dubio quoque vis animai
  103. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  104. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  105. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  106. falciferos memorant currus abscidere membra
  107. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  108. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  109. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  110. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  111. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  112. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  113. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  114. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  115. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  116. inde alius conatur adempto surgere crure,
  117. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  118. et caput abscisum calido viventeque trunco
  119. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  120. donec reliquias animai reddidit omnes.
  121. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  122. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  123. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  124. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti