De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  2. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  3. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  4. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  5. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  6. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  7. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  8. si subito medium celeri praeciderit ictu
  9. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  10. dispertita procul dubio quoque vis animai
  11. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  12. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  13. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  14. falciferos memorant currus abscidere membra
  15. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  16. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  17. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  18. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  19. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  20. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  21. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  22. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  23. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  24. inde alius conatur adempto surgere crure,
  25. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  26. et caput abscisum calido viventeque trunco
  27. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  28. donec reliquias animai reddidit omnes.
  29. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  30. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  31. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  32. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  33. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  34. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  35. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  36. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  37. particulis animas? at ea ratione sequetur
  38. unam animantem animas habuisse in corpore multas.