De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  2. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  3. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  4. cur eadem credis sine corpore in aperto
  5. cum validis ventis aetatem degere posse?
  6. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  7. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  8. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  9. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  10. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  11. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  12. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  13. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  14. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  15. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  16. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  17. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  18. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  19. usque adeo falsae rationi vera videtur
  20. res occurrere et effugium praecludere eunti
  21. ancipitique refutatu convincere falsum.
  22. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  23. et membratim vitalem deperdere sensum;
  24. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  25. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  26. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  27. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  28. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  29. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  30. introsum trahere et partis conducere in unum
  31. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  32. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  33. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  34. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  35. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  36. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  37. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  38. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  39. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  40. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  41. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  42. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  43. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  44. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  45. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  46. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  47. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  48. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  49. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  50. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  51. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  52. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  53. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  54. Denique corporis atque animi vivata potestas
  55. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  56. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  57. sola potest animi per se natura nec autem
  58. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  59. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  60. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  61. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  62. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  63. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  64. nec magnis intervallis primordia possunt
  65. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  66. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  67. haut possunt post mortem eiecta moveri
  68. propterea quia non simili ratione tenentur;
  69. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  70. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  71. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  72. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  73. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  74. dissolui sensus animi fateare necessest
  75. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  76. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  77. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  78. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  79. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  80. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  81. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  82. fundamenta foras manant animaeque per artus
  83. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  84. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  85. dispertitam animae naturam exisse per artus
  86. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  87. quam prolapsa foras enaret in auras.
  88. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  89. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  90. ire anima ac toto solui de corpore tota
  91. et quasi supremo languescere tempore voltus
  92. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  93. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  94. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  95. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  96. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  97. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  98. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  99. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  100. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  101. non modo non omnem possit durare per aevom,
  102. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  103. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  104. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  105. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  106. verum deficere in certa regione locatam;
  107. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  108. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  109. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  110. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  111. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  112. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis