De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  2. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  3. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  4. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  5. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  6. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  7. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  8. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  9. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  10. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  11. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  12. Praeterea si inmortalis natura animaist
  13. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  14. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  15. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  16. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  17. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  18. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  19. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  20. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  21. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  22. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  23. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  24. si subito medium celeri praeciderit ictu
  25. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  26. dispertita procul dubio quoque vis animai
  27. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  28. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  29. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  30. falciferos memorant currus abscidere membra
  31. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  32. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  33. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  34. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  35. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  36. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  37. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  38. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  39. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  40. inde alius conatur adempto surgere crure,
  41. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  42. et caput abscisum calido viventeque trunco
  43. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  44. donec reliquias animai reddidit omnes.
  45. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  46. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  47. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  48. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  49. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  50. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  51. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  52. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  53. particulis animas? at ea ratione sequetur
  54. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  55. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  56. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  57. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  58. Praeterea si inmortalis natura animai
  59. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  60. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  61. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  62. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  63. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  64. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  65. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  66. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  67. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  68. inferri solitast animi vivata potestas
  69. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  70. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  71. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  72. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  73. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  74. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  75. expertis animas nec leti lege solutas;
  76. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  77. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  78. quod fieri totum contra manifesta docet res
  79. ita conexa est per venas viscera nervos
  80. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  81. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  82. et lapis oppressus subitis e frugibus
  83. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  84. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  85. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  86. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  87. permanare animam nobis per membra solere,
  88. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  89. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  90. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  91. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  92. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  93. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  94. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  95. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  96. particulae quibus haec animi natura creatur,