De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  2. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  3. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  4. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  5. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  6. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  7. usque adeo falsae rationi vera videtur
  8. res occurrere et effugium praecludere eunti
  9. ancipitique refutatu convincere falsum.
  10. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  11. et membratim vitalem deperdere sensum;
  12. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  13. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  14. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  15. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  16. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  17. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  18. introsum trahere et partis conducere in unum
  19. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  20. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  21. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  22. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  23. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  24. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  25. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  26. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  27. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  28. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  29. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  30. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  31. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  32. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  33. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  34. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  35. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  36. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  37. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  38. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  39. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  40. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  41. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  42. Denique corporis atque animi vivata potestas
  43. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  44. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  45. sola potest animi per se natura nec autem
  46. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  47. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  48. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  49. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  50. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  51. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  52. nec magnis intervallis primordia possunt
  53. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  54. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  55. haut possunt post mortem eiecta moveri
  56. propterea quia non simili ratione tenentur;
  57. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  58. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  59. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  60. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  61. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  62. dissolui sensus animi fateare necessest
  63. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  64. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  65. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  66. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  67. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  68. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  69. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  70. fundamenta foras manant animaeque per artus
  71. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  72. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  73. dispertitam animae naturam exisse per artus
  74. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  75. quam prolapsa foras enaret in auras.
  76. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  77. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  78. ire anima ac toto solui de corpore tota
  79. et quasi supremo languescere tempore voltus
  80. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  81. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  82. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  83. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  84. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  85. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  86. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  87. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  88. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  89. non modo non omnem possit durare per aevom,
  90. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  91. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  92. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  93. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  94. verum deficere in certa regione locatam;
  95. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  96. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,