De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  2. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  3. quapropter neque natali privata videtur
  4. esse die natura animae nec funeris expers.
  5. Semina praeterea linquontur necne animai
  6. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  7. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  8. partibus amissis quoniam libata recessit.
  9. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  10. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  11. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  12. expirant atque unde animantum copia tanta
  13. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  14. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  15. vermibus et privas in corpora posse venire
  16. credis nec reputas cur milia multa animarum
  17. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  18. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  19. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  20. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  21. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  22. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  23. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  24. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  25. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  26. et mala multa animus contage fungitur eius.
  27. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  28. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  29. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  30. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  31. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  32. conexae neque consensu contagia fient.
  33. Denique cur acris violentia triste leonum
  34. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  35. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  36. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  37. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  38. si non, certa suo quia semine seminioque
  39. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  40. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  41. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  42. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  43. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  44. accipiter fugiens veniente columba,
  45. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  46. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  47. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  48. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  49. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  50. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  51. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  52. sin animas hominum dicent in corpora semper
  53. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  54. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  55. si non, certa suo quia semine seminioque
  56. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  57. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  58. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  59. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  60. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  61. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  62. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  63. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  64. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  65. an metuit conclusa manere in corpore putri
  66. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  67. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  68. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  69. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  70. expectare immortalis mortalia membra
  71. innumero numero certareque praeproperanter
  72. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  73. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  74. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  75. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  76. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  77. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  78. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  79. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  80. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  81. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  82. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  83. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  84. posset et innasci quavis in parte soleret,
  85. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  86. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  87. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  88. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  89. totum posse extra corpus durare genique.
  90. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  91. confiteare animam distractam in corpore toto.
  92. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  93. consentire putare et fungi mutua posse
  94. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  95. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  96. quam mortale quod est inmortali atque perenni