De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  2. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  3. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  4. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  5. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  6. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  7. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  8. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  9. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  10. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  11. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  12. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  13. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  14. Praeterea si inmortalis natura animaist
  15. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  16. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  17. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  18. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  19. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  20. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  21. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  22. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  23. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  24. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  25. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  26. si subito medium celeri praeciderit ictu
  27. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  28. dispertita procul dubio quoque vis animai
  29. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  30. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  31. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  32. falciferos memorant currus abscidere membra
  33. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  34. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  35. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  36. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  37. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  38. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  39. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  40. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  41. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  42. inde alius conatur adempto surgere crure,
  43. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  44. et caput abscisum calido viventeque trunco
  45. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  46. donec reliquias animai reddidit omnes.
  47. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  48. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  49. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  50. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  51. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  52. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  53. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  54. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  55. particulis animas? at ea ratione sequetur
  56. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  57. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  58. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  59. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  60. Praeterea si inmortalis natura animai
  61. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  62. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  63. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  64. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  65. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  66. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  67. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  68. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  69. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  70. inferri solitast animi vivata potestas
  71. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  72. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  73. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  74. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  75. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  76. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  77. expertis animas nec leti lege solutas;
  78. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  79. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  80. quod fieri totum contra manifesta docet res
  81. ita conexa est per venas viscera nervos
  82. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  83. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  84. et lapis oppressus subitis e frugibus
  85. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  86. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  87. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  88. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  89. permanare animam nobis per membra solere,
  90. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  91. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  92. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  93. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  94. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  95. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  96. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  97. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  98. particulae quibus haec animi natura creatur,
  99. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  100. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  101. quapropter neque natali privata videtur
  102. esse die natura animae nec funeris expers.
  103. Semina praeterea linquontur necne animai
  104. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  105. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  106. partibus amissis quoniam libata recessit.
  107. sin ita sinceris membris ablata profugit,