De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  2. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  3. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  4. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  5. cur eadem credis sine corpore in aperto
  6. cum validis ventis aetatem degere posse?
  7. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  8. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  9. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  10. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  11. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  12. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  13. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  14. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  15. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  16. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  17. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  18. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  19. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  20. usque adeo falsae rationi vera videtur
  21. res occurrere et effugium praecludere eunti
  22. ancipitique refutatu convincere falsum.
  23. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  24. et membratim vitalem deperdere sensum;
  25. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  26. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  27. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  28. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  29. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  30. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  31. introsum trahere et partis conducere in unum
  32. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  33. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  34. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  35. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  36. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  37. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  38. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  39. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  40. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  41. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  42. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  43. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  44. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  45. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  46. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  47. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  48. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  49. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  50. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  51. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  52. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  53. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  54. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  55. Denique corporis atque animi vivata potestas
  56. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  57. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  58. sola potest animi per se natura nec autem
  59. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  60. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  61. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  62. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  63. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  64. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  65. nec magnis intervallis primordia possunt
  66. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  67. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  68. haut possunt post mortem eiecta moveri
  69. propterea quia non simili ratione tenentur;
  70. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  71. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  72. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  73. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  74. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  75. dissolui sensus animi fateare necessest
  76. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  77. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  78. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  79. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  80. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  81. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  82. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  83. fundamenta foras manant animaeque per artus
  84. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  85. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  86. dispertitam animae naturam exisse per artus
  87. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  88. quam prolapsa foras enaret in auras.
  89. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  90. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  91. ire anima ac toto solui de corpore tota
  92. et quasi supremo languescere tempore voltus
  93. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  94. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  95. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  96. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  97. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  98. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  99. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  100. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  101. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  102. non modo non omnem possit durare per aevom,
  103. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  104. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  105. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  106. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  107. verum deficere in certa regione locatam;