De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi supremo languescere tempore voltus
  2. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  3. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  4. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  5. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  6. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  7. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  8. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  9. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  10. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  11. non modo non omnem possit durare per aevom,
  12. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  13. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  14. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  15. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  16. verum deficere in certa regione locatam;
  17. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  18. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  19. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  20. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  21. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  22. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  23. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  24. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  25. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  26. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  27. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  28. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  29. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  30. Praeterea si inmortalis natura animaist
  31. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  32. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  33. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  34. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  35. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  36. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  37. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  38. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  39. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  40. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  41. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  42. si subito medium celeri praeciderit ictu
  43. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  44. dispertita procul dubio quoque vis animai
  45. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  46. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  47. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  48. falciferos memorant currus abscidere membra
  49. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  50. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  51. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  52. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  53. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  54. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  55. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  56. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  57. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  58. inde alius conatur adempto surgere crure,
  59. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  60. et caput abscisum calido viventeque trunco
  61. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  62. donec reliquias animai reddidit omnes.
  63. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  64. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  65. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  66. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  67. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  68. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  69. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  70. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  71. particulis animas? at ea ratione sequetur
  72. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  73. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  74. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  75. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  76. Praeterea si inmortalis natura animai
  77. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  78. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  79. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  80. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  81. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  82. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  83. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  84. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  85. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  86. inferri solitast animi vivata potestas
  87. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  88. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  89. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  90. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  91. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  92. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  93. expertis animas nec leti lege solutas;
  94. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  95. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  96. quod fieri totum contra manifesta docet res
  97. ita conexa est per venas viscera nervos
  98. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  99. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  100. et lapis oppressus subitis e frugibus
  101. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  102. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  103. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  104. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  105. permanare animam nobis per membra solere,
  106. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  107. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  108. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  109. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  110. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  111. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  112. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  113. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  114. particulae quibus haec animi natura creatur,
  115. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  116. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  117. quapropter neque natali privata videtur
  118. esse die natura animae nec funeris expers.
  119. Semina praeterea linquontur necne animai
  120. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  121. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  122. partibus amissis quoniam libata recessit.
  123. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  124. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  125. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  126. expirant atque unde animantum copia tanta
  127. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  128. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  129. vermibus et privas in corpora posse venire
  130. credis nec reputas cur milia multa animarum
  131. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  132. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  133. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  134. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  135. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  136. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  137. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  138. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  139. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  140. et mala multa animus contage fungitur eius.
  141. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  142. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  143. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  144. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  145. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  146. conexae neque consensu contagia fient.
  147. Denique cur acris violentia triste leonum
  148. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  149. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  150. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  151. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  152. si non, certa suo quia semine seminioque
  153. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  154. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  155. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  156. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  157. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  158. accipiter fugiens veniente columba,
  159. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  160. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  161. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  162. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  163. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  164. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  165. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  166. sin animas hominum dicent in corpora semper
  167. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  168. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  169. si non, certa suo quia semine seminioque
  170. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.