De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  2. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  3. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  4. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  5. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  6. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  7. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  8. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  9. an metuit conclusa manere in corpore putri
  10. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  11. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  12. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  13. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  14. expectare immortalis mortalia membra
  15. innumero numero certareque praeproperanter
  16. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  17. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  18. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  19. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  20. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  21. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  22. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  23. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  24. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  25. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  26. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  27. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  28. posset et innasci quavis in parte soleret,
  29. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  30. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  31. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  32. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  33. totum posse extra corpus durare genique.
  34. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  35. confiteare animam distractam in corpore toto.
  36. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  37. consentire putare et fungi mutua posse
  38. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  39. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  40. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  41. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  42. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  43. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  44. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  45. dissociare intus partis, ut materiai
  46. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  47. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  48. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  49. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  50. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  51. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  52. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  53. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  54. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  55. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  56. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  57. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  58. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  59. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  60. ---
  61. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  62. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  63. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  64. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  65. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  66. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  67. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  68. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  69. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  70. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  71. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  72. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  73. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  74. omnibus humanis esset terraque marique,
  75. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  76. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  77. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  78. accidere omnino poterit sensumque movere,
  79. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  80. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  81. distractast animi natura animaeque potestas,
  82. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  83. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  84. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  85. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  86. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  87. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  88. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  89. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  90. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  91. nam cum respicias inmensi temporis omne
  92. praeteritum spatium, tum motus materiai
  93. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  94. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  95. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  96. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  97. inter enim iectast vitai pausa vageque
  98. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  99. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  100. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  101. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  102. illum cui possint incommoda conciliari,
  103. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  104. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  105. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  106. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  107. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  108. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  109. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  110. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  111. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  112. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  113. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  114. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  115. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  116. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  117. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  118. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  119. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  120. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  121. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  122. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  123. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  124. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  125. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  126. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  127. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  128. aut in melle situm suffocari atque rigere
  129. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  130. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  131. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  132. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  133. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  134. non poteris factis florentibus esse tuisque
  135. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  136. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  137. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  138. iam desiderium rerum super insidet una.'
  139. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  140. dissoluant animi magno se angore metuque.
  141. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  142. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  143. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  144. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  145. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  146. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  147. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  148. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  149. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  150. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  151. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  152. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  153. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  154. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  155. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  156. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  157. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  158. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  159. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  160. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  161. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  162. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  163. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  164. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  165. maior enim turbae disiectus materiai
  166. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  167. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  168. Denique si vocem rerum natura repente.
  169. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  170. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  171. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?