De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  2. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  3. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  4. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  5. fundamenta foras manant animaeque per artus
  6. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  7. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  8. dispertitam animae naturam exisse per artus
  9. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  10. quam prolapsa foras enaret in auras.
  11. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  12. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  13. ire anima ac toto solui de corpore tota
  14. et quasi supremo languescere tempore voltus
  15. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  16. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  17. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  18. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  19. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  20. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  21. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  22. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  23. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  24. non modo non omnem possit durare per aevom,
  25. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  26. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  27. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  28. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  29. verum deficere in certa regione locatam;
  30. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  31. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  32. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  33. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  34. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  35. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  36. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  37. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  38. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  39. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  40. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  41. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  42. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  43. Praeterea si inmortalis natura animaist
  44. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  45. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  46. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  47. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  48. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  49. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  50. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  51. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  52. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  53. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  54. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  55. si subito medium celeri praeciderit ictu
  56. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  57. dispertita procul dubio quoque vis animai
  58. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  59. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  60. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  61. falciferos memorant currus abscidere membra
  62. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  63. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  64. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  65. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  66. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  67. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  68. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  69. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  70. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  71. inde alius conatur adempto surgere crure,
  72. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  73. et caput abscisum calido viventeque trunco
  74. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  75. donec reliquias animai reddidit omnes.
  76. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  77. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  78. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  79. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  80. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  81. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  82. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  83. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  84. particulis animas? at ea ratione sequetur
  85. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  86. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  87. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  88. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  89. Praeterea si inmortalis natura animai
  90. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  91. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  92. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  93. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  94. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  95. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  96. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  97. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  98. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  99. inferri solitast animi vivata potestas
  100. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  101. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  102. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  103. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  104. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  105. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  106. expertis animas nec leti lege solutas;
  107. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst