De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et pariter mentem sanari corpus inani
  2. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  3. acris et in venas discessit diditus ardor,
  4. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  5. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  6. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  7. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  8. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  9. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  10. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  11. significant, paulo si durior insinuarit
  12. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  13. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  14. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  15. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  16. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  17. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  18. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  19. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  20. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  21. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  22. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  23. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  24. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  25. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  26. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  27. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  28. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  29. in latebras acer corrupti corporis umor,
  30. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  31. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  32. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  33. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  34. cur eadem credis sine corpore in aperto
  35. cum validis ventis aetatem degere posse?
  36. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  37. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  38. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  39. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  40. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  41. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  42. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  43. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  44. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  45. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  46. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  47. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  48. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  49. usque adeo falsae rationi vera videtur
  50. res occurrere et effugium praecludere eunti
  51. ancipitique refutatu convincere falsum.
  52. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  53. et membratim vitalem deperdere sensum;
  54. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  55. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  56. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  57. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  58. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  59. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  60. introsum trahere et partis conducere in unum
  61. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  62. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  63. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  64. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  65. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  66. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  67. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  68. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  69. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  70. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  71. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  72. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  73. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  74. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  75. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  76. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  77. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  78. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  79. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  80. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  81. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  82. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  83. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  84. Denique corporis atque animi vivata potestas
  85. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  86. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  87. sola potest animi per se natura nec autem
  88. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  89. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  90. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  91. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  92. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  93. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  94. nec magnis intervallis primordia possunt
  95. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  96. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  97. haut possunt post mortem eiecta moveri
  98. propterea quia non simili ratione tenentur;
  99. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  100. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  101. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  102. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  103. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  104. dissolui sensus animi fateare necessest
  105. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  106. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  107. discidium, quin in taetro tabescat odore,