De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia non simili ratione tenentur;
  2. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  3. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  4. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  5. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  6. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  7. dissolui sensus animi fateare necessest
  8. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  9. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  10. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  11. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  12. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  13. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  14. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  15. fundamenta foras manant animaeque per artus
  16. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  17. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  18. dispertitam animae naturam exisse per artus
  19. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  20. quam prolapsa foras enaret in auras.
  21. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  22. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  23. ire anima ac toto solui de corpore tota
  24. et quasi supremo languescere tempore voltus
  25. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  26. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  27. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  28. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  29. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  30. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  31. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  32. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  33. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  34. non modo non omnem possit durare per aevom,
  35. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  36. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  37. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  38. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  39. verum deficere in certa regione locatam;
  40. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  41. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  42. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  43. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  44. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  45. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  46. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  47. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  48. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  49. atque ita multimodis partitis artubus esse,