De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo falsae rationi vera videtur
  2. res occurrere et effugium praecludere eunti
  3. ancipitique refutatu convincere falsum.
  4. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  5. et membratim vitalem deperdere sensum;
  6. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  7. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  8. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  9. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  10. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  11. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  12. introsum trahere et partis conducere in unum
  13. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  14. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  15. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  16. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  17. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  18. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  19. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  20. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  21. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  22. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  23. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  24. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  25. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  26. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  27. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  28. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  29. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  30. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  31. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  32. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  33. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  34. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  35. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  36. Denique corporis atque animi vivata potestas
  37. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  38. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  39. sola potest animi per se natura nec autem
  40. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  41. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  42. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  43. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  44. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  45. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  46. nec magnis intervallis primordia possunt
  47. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  48. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  49. haut possunt post mortem eiecta moveri