De Rerum Natura
Lucretius
-
- membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
- usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
- fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
- Praeterea si inmortalis natura animaist
- et sentire potest secreta a corpore nostro,
- quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
- nec ratione alia nosmet proponere nobis
- possumus infernas animas Acherunte vagare.
- pictores itaque et scriptorum saecla priora
- sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
- at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
- esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
- haud igitur per se possunt sentire neque esse.
- Et quoniam toto sentimus corpore inesse
- vitalem sensum et totum esse animale videmus,
- si subito medium celeri praeciderit ictu
- vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
- dispertita procul dubio quoque vis animai
- et discissa simul cum corpore dissicietur.
- at quod scinditur et partis discedit in ullas,
- scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
- falciferos memorant currus abscidere membra
- saepe ita de subito permixta caede calentis,
- ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
- decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
- mobilitate mali non quit sentire dolorem;
- et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
- corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
- nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
- inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
- nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
- inde alius conatur adempto surgere crure,
- cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
- et caput abscisum calido viventeque trunco
- servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
- donec reliquias animai reddidit omnes.
- quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
- serpentis cauda, procero corpore, utrumque
- sit libitum in multas partis discidere ferro,
- omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
- volnere tortari et terram conspargere tabo,
- ipsam seque retro partem petere ore priorem,
- volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
- omnibus esse igitur totas dicemus in illis
- particulis animas? at ea ratione sequetur
- unam animantem animas habuisse in corpore multas.
- ergo divisast ea quae fuit una simul cum
- corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
- in multas quoniam partis disciditur aeque.