De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  2. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  3. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  4. nec magnis intervallis primordia possunt
  5. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  6. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  7. haut possunt post mortem eiecta moveri
  8. propterea quia non simili ratione tenentur;
  9. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  10. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  11. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  12. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  13. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  14. dissolui sensus animi fateare necessest
  15. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  16. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  17. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  18. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  19. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  20. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  21. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  22. fundamenta foras manant animaeque per artus
  23. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  24. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  25. dispertitam animae naturam exisse per artus
  26. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  27. quam prolapsa foras enaret in auras.
  28. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  29. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  30. ire anima ac toto solui de corpore tota
  31. et quasi supremo languescere tempore voltus
  32. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  33. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  34. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  35. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  36. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  37. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  38. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  39. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  40. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  41. non modo non omnem possit durare per aevom,
  42. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  43. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  44. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  45. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  46. verum deficere in certa regione locatam;
  47. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  48. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  49. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  50. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  51. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  52. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  53. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  54. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  55. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  56. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  57. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  58. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  59. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  60. Praeterea si inmortalis natura animaist
  61. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  62. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  63. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  64. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  65. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  66. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  67. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  68. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  69. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  70. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  71. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  72. si subito medium celeri praeciderit ictu
  73. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  74. dispertita procul dubio quoque vis animai
  75. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  76. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  77. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  78. falciferos memorant currus abscidere membra
  79. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  80. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  81. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  82. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  83. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  84. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  85. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  86. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  87. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  88. inde alius conatur adempto surgere crure,
  89. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  90. et caput abscisum calido viventeque trunco
  91. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  92. donec reliquias animai reddidit omnes.
  93. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  94. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  95. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  96. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  97. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  98. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  99. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  100. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  101. particulis animas? at ea ratione sequetur
  102. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  103. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  104. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  105. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  106. Praeterea si inmortalis natura animai
  107. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  108. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  109. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  110. nam si tanto operest animi mutata potestas,