De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  2. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  3. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  4. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  5. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  6. inferri solitast animi vivata potestas
  7. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  8. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  9. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  10. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  11. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  12. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  13. expertis animas nec leti lege solutas;
  14. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  15. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  16. quod fieri totum contra manifesta docet res
  17. ita conexa est per venas viscera nervos
  18. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  19. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  20. et lapis oppressus subitis e frugibus
  21. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  22. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  23. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  24. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  25. permanare animam nobis per membra solere,
  26. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  27. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  28. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  29. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  30. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  31. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  32. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  33. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  34. particulae quibus haec animi natura creatur,
  35. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  36. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  37. quapropter neque natali privata videtur
  38. esse die natura animae nec funeris expers.
  39. Semina praeterea linquontur necne animai
  40. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  41. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  42. partibus amissis quoniam libata recessit.
  43. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  44. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  45. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  46. expirant atque unde animantum copia tanta
  47. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  48. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  49. vermibus et privas in corpora posse venire
  50. credis nec reputas cur milia multa animarum
  51. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  52. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  53. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  54. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  55. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  56. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  57. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  58. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  59. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  60. et mala multa animus contage fungitur eius.
  61. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  62. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  63. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  64. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  65. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  66. conexae neque consensu contagia fient.
  67. Denique cur acris violentia triste leonum
  68. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  69. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  70. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  71. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  72. si non, certa suo quia semine seminioque
  73. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  74. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  75. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  76. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  77. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  78. accipiter fugiens veniente columba,
  79. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  80. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  81. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  82. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  83. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  84. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  85. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  86. sin animas hominum dicent in corpora semper
  87. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  88. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  89. si non, certa suo quia semine seminioque
  90. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  91. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  92. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  93. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  94. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  95. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  96. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  97. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  98. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  99. an metuit conclusa manere in corpore putri
  100. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  101. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  102. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  103. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  104. expectare immortalis mortalia membra
  105. innumero numero certareque praeproperanter
  106. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  107. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  108. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  109. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  110. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto