De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  2. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  3. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  4. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  5. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  6. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  7. sic animum curas acris luctumque metumque;
  8. quare participem leti quoque convenit esse.
  9. quin etiam morbis in corporis avius errat
  10. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  11. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  12. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  13. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  14. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  15. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  16. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  17. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  18. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  19. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  20. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  21. et pariter mentem sanari corpus inani
  22. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  23. acris et in venas discessit diditus ardor,
  24. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  25. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  26. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  27. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  28. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  29. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  30. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  31. significant, paulo si durior insinuarit
  32. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  33. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  34. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  35. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  36. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  37. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  38. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  39. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  40. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  41. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  42. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  43. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  44. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  45. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  46. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  47. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  48. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  49. in latebras acer corrupti corporis umor,
  50. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  51. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  52. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  53. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  54. cur eadem credis sine corpore in aperto
  55. cum validis ventis aetatem degere posse?
  56. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  57. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  58. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  59. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  60. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  61. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  62. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  63. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  64. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  65. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  66. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  67. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  68. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  69. usque adeo falsae rationi vera videtur
  70. res occurrere et effugium praecludere eunti
  71. ancipitique refutatu convincere falsum.
  72. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  73. et membratim vitalem deperdere sensum;
  74. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  75. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  76. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  77. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  78. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  79. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  80. introsum trahere et partis conducere in unum
  81. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  82. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  83. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  84. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  85. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  86. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  87. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  88. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  89. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  90. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  91. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  92. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  93. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  94. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  95. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  96. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  97. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  98. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  99. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  100. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  101. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  102. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  103. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  104. Denique corporis atque animi vivata potestas
  105. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  106. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  107. sola potest animi per se natura nec autem
  108. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  109. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  110. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,