De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  2. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  3. Denique corporis atque animi vivata potestas
  4. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  5. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  6. sola potest animi per se natura nec autem
  7. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  8. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  9. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  10. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  11. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  12. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  13. nec magnis intervallis primordia possunt
  14. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  15. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  16. haut possunt post mortem eiecta moveri
  17. propterea quia non simili ratione tenentur;
  18. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  19. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  20. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  21. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  22. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  23. dissolui sensus animi fateare necessest
  24. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  25. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  26. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  27. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  28. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  29. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  30. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  31. fundamenta foras manant animaeque per artus
  32. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  33. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  34. dispertitam animae naturam exisse per artus
  35. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  36. quam prolapsa foras enaret in auras.
  37. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  38. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  39. ire anima ac toto solui de corpore tota
  40. et quasi supremo languescere tempore voltus
  41. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  42. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  43. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  44. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  45. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  46. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  47. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  48. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  49. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  50. non modo non omnem possit durare per aevom,
  51. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  52. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  53. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  54. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  55. verum deficere in certa regione locatam;
  56. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  57. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  58. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  59. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  60. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  61. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  62. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  63. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  64. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  65. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  66. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  67. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  68. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  69. Praeterea si inmortalis natura animaist
  70. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  71. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  72. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  73. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  74. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  75. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  76. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  77. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  78. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  79. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  80. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  81. si subito medium celeri praeciderit ictu
  82. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  83. dispertita procul dubio quoque vis animai
  84. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  85. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  86. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  87. falciferos memorant currus abscidere membra
  88. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  89. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  90. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  91. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  92. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  93. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  94. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  95. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  96. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  97. inde alius conatur adempto surgere crure,
  98. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  99. et caput abscisum calido viventeque trunco
  100. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  101. donec reliquias animai reddidit omnes.
  102. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  103. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  104. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  105. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  106. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  107. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  108. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  109. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  110. particulis animas? at ea ratione sequetur
  111. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  112. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  113. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  114. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  115. Praeterea si inmortalis natura animai
  116. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  117. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  118. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  119. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  120. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,