De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  2. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  3. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  4. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  5. inferri solitast animi vivata potestas
  6. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  7. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  8. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  9. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  10. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  11. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  12. expertis animas nec leti lege solutas;
  13. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  14. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  15. quod fieri totum contra manifesta docet res
  16. ita conexa est per venas viscera nervos
  17. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  18. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  19. et lapis oppressus subitis e frugibus
  20. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  21. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  22. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  23. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  24. permanare animam nobis per membra solere,
  25. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  26. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  27. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  28. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  29. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  30. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  31. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  32. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  33. particulae quibus haec animi natura creatur,
  34. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  35. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  36. quapropter neque natali privata videtur
  37. esse die natura animae nec funeris expers.
  38. Semina praeterea linquontur necne animai
  39. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  40. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  41. partibus amissis quoniam libata recessit.
  42. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  43. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  44. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  45. expirant atque unde animantum copia tanta
  46. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  47. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  48. vermibus et privas in corpora posse venire
  49. credis nec reputas cur milia multa animarum
  50. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  51. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  52. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  53. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  54. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  55. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  56. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  57. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  58. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  59. et mala multa animus contage fungitur eius.
  60. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  61. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  62. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  63. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  64. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  65. conexae neque consensu contagia fient.
  66. Denique cur acris violentia triste leonum
  67. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  68. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  69. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  70. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  71. si non, certa suo quia semine seminioque
  72. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  73. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  74. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  75. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  76. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  77. accipiter fugiens veniente columba,
  78. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  79. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  80. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  81. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  82. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  83. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  84. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  85. sin animas hominum dicent in corpora semper
  86. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  87. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  88. si non, certa suo quia semine seminioque
  89. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  90. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  91. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  92. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  93. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  94. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  95. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  96. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  97. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  98. an metuit conclusa manere in corpore putri
  99. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  100. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  101. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  102. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  103. expectare immortalis mortalia membra
  104. innumero numero certareque praeproperanter
  105. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  106. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  107. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  108. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  109. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  110. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  111. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  112. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  113. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  114. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  115. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  116. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  117. posset et innasci quavis in parte soleret,
  118. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  119. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  120. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit