De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  2. crede animam quoque diffundi multoque perire
  3. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  4. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  5. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  6. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  7. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  8. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  9. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  10. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  11. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  12. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  13. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  14. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  15. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  16. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  17. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  18. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  19. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  20. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  21. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  22. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  23. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  24. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  25. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  26. sic animum curas acris luctumque metumque;
  27. quare participem leti quoque convenit esse.
  28. quin etiam morbis in corporis avius errat
  29. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  30. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  31. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  32. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  33. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  34. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  35. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  36. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  37. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  38. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  39. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  40. et pariter mentem sanari corpus inani
  41. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  42. acris et in venas discessit diditus ardor,
  43. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  44. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  45. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  46. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  47. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  48. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  49. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  50. significant, paulo si durior insinuarit
  51. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  52. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  53. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  54. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  55. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  56. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  57. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  58. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  59. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  60. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  61. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  62. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  63. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  64. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  65. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  66. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  67. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  68. in latebras acer corrupti corporis umor,
  69. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  70. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  71. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  72. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  73. cur eadem credis sine corpore in aperto
  74. cum validis ventis aetatem degere posse?
  75. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  76. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  77. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  78. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  79. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  80. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  81. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  82. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  83. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  84. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  85. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  86. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  87. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  88. usque adeo falsae rationi vera videtur
  89. res occurrere et effugium praecludere eunti
  90. ancipitique refutatu convincere falsum.
  91. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  92. et membratim vitalem deperdere sensum;
  93. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  94. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  95. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  96. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  97. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  98. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  99. introsum trahere et partis conducere in unum
  100. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  101. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  102. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  103. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  104. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  105. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  106. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  107. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  108. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  109. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  110. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  111. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  112. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  113. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  114. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  115. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  116. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  117. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  118. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  119. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  120. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,