De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  2. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  3. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  4. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  5. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  6. Denique corporis atque animi vivata potestas
  7. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  8. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  9. sola potest animi per se natura nec autem
  10. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  11. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  12. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  13. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  14. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  15. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  16. nec magnis intervallis primordia possunt
  17. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  18. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  19. haut possunt post mortem eiecta moveri
  20. propterea quia non simili ratione tenentur;
  21. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  22. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  23. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  24. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  25. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  26. dissolui sensus animi fateare necessest
  27. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  28. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  29. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  30. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  31. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  32. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  33. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  34. fundamenta foras manant animaeque per artus
  35. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  36. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  37. dispertitam animae naturam exisse per artus
  38. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  39. quam prolapsa foras enaret in auras.
  40. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  41. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  42. ire anima ac toto solui de corpore tota
  43. et quasi supremo languescere tempore voltus
  44. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  45. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  46. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  47. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  48. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  49. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  50. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  51. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  52. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  53. non modo non omnem possit durare per aevom,
  54. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  55. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  56. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  57. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  58. verum deficere in certa regione locatam;
  59. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  60. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  61. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  62. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  63. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  64. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  65. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  66. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  67. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  68. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  69. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  70. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  71. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  72. Praeterea si inmortalis natura animaist
  73. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  74. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  75. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  76. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  77. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  78. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  79. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  80. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  81. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  82. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  83. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  84. si subito medium celeri praeciderit ictu
  85. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  86. dispertita procul dubio quoque vis animai
  87. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  88. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  89. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  90. falciferos memorant currus abscidere membra
  91. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  92. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  93. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  94. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  95. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  96. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  97. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  98. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  99. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  100. inde alius conatur adempto surgere crure,
  101. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  102. et caput abscisum calido viventeque trunco
  103. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  104. donec reliquias animai reddidit omnes.
  105. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  106. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  107. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  108. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  109. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  110. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  111. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  112. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  113. particulis animas? at ea ratione sequetur
  114. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  115. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  116. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  117. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  118. Praeterea si inmortalis natura animai
  119. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  120. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  121. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  122. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  123. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  124. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  125. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  126. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  127. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  128. inferri solitast animi vivata potestas
  129. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  130. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  131. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  132. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  133. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  134. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  135. expertis animas nec leti lege solutas;
  136. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  137. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  138. quod fieri totum contra manifesta docet res
  139. ita conexa est per venas viscera nervos
  140. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  141. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  142. et lapis oppressus subitis e frugibus
  143. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  144. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  145. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  146. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  147. permanare animam nobis per membra solere,
  148. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  149. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  150. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  151. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  152. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  153. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  154. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  155. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  156. particulae quibus haec animi natura creatur,
  157. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  158. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  159. quapropter neque natali privata videtur
  160. esse die natura animae nec funeris expers.
  161. Semina praeterea linquontur necne animai
  162. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  163. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  164. partibus amissis quoniam libata recessit.
  165. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  166. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  167. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  168. expirant atque unde animantum copia tanta
  169. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  170. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  171. vermibus et privas in corpora posse venire
  172. credis nec reputas cur milia multa animarum
  173. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  174. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  175. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  176. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  177. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  178. at neque cur faciant ipsae quareve laborent