De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  2. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  3. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  4. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  5. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  6. intervalla tenere exordia prima animai.
  7. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  8. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  9. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  10. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  11. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  12. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  13. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  14. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  15. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  16. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  17. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  18. quam primordia sentiscant concussa animai,
  19. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  20. et quam in his intervallis tuditantia possint
  21. concursare coire et dissultare vicissim.
  22. Et magis est animus vitai claustra
  23. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  24. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  25. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  26. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  27. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  28. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  29. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  30. truncus adempta anima circum membrisque remota
  31. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  32. si non omnimodis, at magna parte animai
  33. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  34. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  35. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  36. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  37. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  38. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  39. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  40. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  41. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  42. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  43. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  44. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  45. conquisita diu dulcique reperta labore
  46. digna tua pergam disponere carmina vita.
  47. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  48. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  49. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  50. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  51. Principio quoniam tenuem constare minutis
  52. corporibus docui multoque minoribus esse
  53. principiis factam quam liquidus umor aquai
  54. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  55. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  56. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  57. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  58. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  59. nam procul haec dubio nobis simulacra
  60. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  61. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  62. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  63. crede animam quoque diffundi multoque perire
  64. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  65. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  66. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  67. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  68. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  69. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  70. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  71. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  72. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  73. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  74. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  75. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  76. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  77. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  78. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  79. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  80. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  81. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  82. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  83. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  84. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  85. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  86. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  87. sic animum curas acris luctumque metumque;
  88. quare participem leti quoque convenit esse.
  89. quin etiam morbis in corporis avius errat
  90. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  91. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  92. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  93. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  94. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  95. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  96. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  97. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  98. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  99. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  100. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  101. et pariter mentem sanari corpus inani
  102. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  103. acris et in venas discessit diditus ardor,
  104. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  105. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  106. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  107. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  108. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  109. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  110. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  111. significant, paulo si durior insinuarit
  112. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  113. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  114. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  115. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  116. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  117. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  118. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  119. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  120. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  121. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  122. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  123. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  124. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  125. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  126. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  127. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  128. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  129. in latebras acer corrupti corporis umor,
  130. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  131. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  132. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  133. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  134. cur eadem credis sine corpore in aperto
  135. cum validis ventis aetatem degere posse?
  136. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  137. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  138. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  139. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  140. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  141. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  142. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  143. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  144. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  145. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  146. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  147. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  148. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  149. usque adeo falsae rationi vera videtur
  150. res occurrere et effugium praecludere eunti
  151. ancipitique refutatu convincere falsum.
  152. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  153. et membratim vitalem deperdere sensum;
  154. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  155. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  156. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  157. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  158. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  159. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  160. introsum trahere et partis conducere in unum
  161. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  162. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  163. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  164. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  165. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  166. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  167. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  168. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  169. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  170. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  171. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  172. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  173. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  174. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  175. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  176. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  177. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  178. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,