De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  2. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  3. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  4. et mala multa animus contage fungitur eius.
  5. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  6. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  7. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  8. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  9. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  10. conexae neque consensu contagia fient.
  11. Denique cur acris violentia triste leonum
  12. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  13. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  14. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  15. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  16. si non, certa suo quia semine seminioque
  17. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  18. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  19. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  20. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  21. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  22. accipiter fugiens veniente columba,
  23. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  24. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  25. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  26. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  27. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  28. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  29. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  30. sin animas hominum dicent in corpora semper
  31. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  32. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  33. si non, certa suo quia semine seminioque
  34. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  35. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  36. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  37. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  38. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  39. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  40. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  41. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  42. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  43. an metuit conclusa manere in corpore putri
  44. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  45. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  46. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  47. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  48. expectare immortalis mortalia membra
  49. innumero numero certareque praeproperanter
  50. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  51. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  52. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  53. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  54. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  55. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  56. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  57. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  58. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  59. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  60. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  61. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  62. posset et innasci quavis in parte soleret,
  63. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  64. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  65. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  66. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  67. totum posse extra corpus durare genique.
  68. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  69. confiteare animam distractam in corpore toto.
  70. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  71. consentire putare et fungi mutua posse
  72. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  73. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  74. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  75. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  76. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  77. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  78. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  79. dissociare intus partis, ut materiai
  80. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  81. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  82. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  83. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  84. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  85. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  86. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  87. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  88. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  89. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  90. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  91. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  92. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  93. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  94. ---
  95. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  96. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  97. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  98. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  99. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  100. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  101. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  102. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  103. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  104. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  105. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  106. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  107. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  108. omnibus humanis esset terraque marique,
  109. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  110. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  111. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  112. accidere omnino poterit sensumque movere,
  113. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  114. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  115. distractast animi natura animaeque potestas,
  116. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  117. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  118. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  119. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  120. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  121. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  122. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  123. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  124. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  125. nam cum respicias inmensi temporis omne
  126. praeteritum spatium, tum motus materiai
  127. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  128. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  129. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  130. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  131. inter enim iectast vitai pausa vageque
  132. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  133. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  134. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  135. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  136. illum cui possint incommoda conciliari,
  137. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  138. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  139. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  140. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  141. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  142. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  143. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  144. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  145. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  146. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  147. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  148. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  149. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  150. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  151. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  152. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  153. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  154. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  155. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  156. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  157. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  158. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  159. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  160. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  161. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  162. aut in melle situm suffocari atque rigere
  163. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  164. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  165. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  166. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  167. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  168. non poteris factis florentibus esse tuisque
  169. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  170. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  171. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  172. iam desiderium rerum super insidet una.'
  173. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  174. dissoluant animi magno se angore metuque.
  175. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  176. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  177. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  178. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  179. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'