De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  2. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  3. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  4. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  5. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  6. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  7. conquisita diu dulcique reperta labore
  8. digna tua pergam disponere carmina vita.
  9. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  10. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  11. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  12. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  13. Principio quoniam tenuem constare minutis
  14. corporibus docui multoque minoribus esse
  15. principiis factam quam liquidus umor aquai
  16. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  17. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  18. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  19. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  20. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  21. nam procul haec dubio nobis simulacra
  22. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  23. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  24. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  25. crede animam quoque diffundi multoque perire
  26. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  27. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  28. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  29. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  30. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  31. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  32. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  33. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  34. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  35. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  36. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  37. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  38. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  39. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  40. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  41. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  42. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  43. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  44. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  45. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  46. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  47. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  48. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  49. sic animum curas acris luctumque metumque;
  50. quare participem leti quoque convenit esse.
  51. quin etiam morbis in corporis avius errat
  52. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  53. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  54. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  55. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  56. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  57. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  58. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  59. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  60. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  61. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  62. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  63. et pariter mentem sanari corpus inani
  64. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  65. acris et in venas discessit diditus ardor,
  66. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  67. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  68. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  69. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  70. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  71. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  72. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  73. significant, paulo si durior insinuarit
  74. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  75. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  76. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  77. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  78. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  79. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  80. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  81. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  82. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  83. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  84. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  85. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  86. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  87. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  88. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  89. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  90. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  91. in latebras acer corrupti corporis umor,
  92. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  93. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  94. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  95. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  96. cur eadem credis sine corpore in aperto
  97. cum validis ventis aetatem degere posse?
  98. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  99. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  100. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  101. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  102. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  103. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  104. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  105. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  106. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  107. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  108. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  109. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  110. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  111. usque adeo falsae rationi vera videtur
  112. res occurrere et effugium praecludere eunti
  113. ancipitique refutatu convincere falsum.
  114. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  115. et membratim vitalem deperdere sensum;
  116. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  117. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  118. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  119. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  120. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  121. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  122. introsum trahere et partis conducere in unum
  123. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  124. at locus ille tamen, quo copia tanta animai