De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  2. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  3. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  4. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  5. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  6. introsum trahere et partis conducere in unum
  7. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  8. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  9. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  10. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  11. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  12. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  13. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  14. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  15. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  16. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  17. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  18. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  19. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  20. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  21. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  22. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  23. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  24. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  25. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  26. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  27. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  28. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  29. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  30. Denique corporis atque animi vivata potestas
  31. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  32. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  33. sola potest animi per se natura nec autem
  34. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  35. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  36. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  37. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  38. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  39. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  40. nec magnis intervallis primordia possunt
  41. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  42. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  43. haut possunt post mortem eiecta moveri
  44. propterea quia non simili ratione tenentur;
  45. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  46. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  47. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  48. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  49. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  50. dissolui sensus animi fateare necessest
  51. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  52. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  53. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  54. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  55. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  56. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  57. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  58. fundamenta foras manant animaeque per artus
  59. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  60. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  61. dispertitam animae naturam exisse per artus
  62. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  63. quam prolapsa foras enaret in auras.
  64. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  65. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  66. ire anima ac toto solui de corpore tota
  67. et quasi supremo languescere tempore voltus
  68. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  69. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  70. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  71. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  72. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  73. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  74. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  75. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  76. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  77. non modo non omnem possit durare per aevom,
  78. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  79. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  80. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  81. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  82. verum deficere in certa regione locatam;
  83. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  84. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  85. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  86. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  87. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  88. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  89. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  90. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  91. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  92. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  93. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  94. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  95. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  96. Praeterea si inmortalis natura animaist
  97. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  98. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  99. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  100. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  101. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  102. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  103. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  104. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  105. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  106. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  107. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  108. si subito medium celeri praeciderit ictu
  109. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  110. dispertita procul dubio quoque vis animai
  111. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  112. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  113. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  114. falciferos memorant currus abscidere membra
  115. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  116. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  117. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  118. mobilitate mali non quit sentire dolorem;