De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  2. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  3. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  4. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  5. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  6. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  7. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  8. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  9. conquisita diu dulcique reperta labore
  10. digna tua pergam disponere carmina vita.
  11. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  12. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  13. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  14. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  15. Principio quoniam tenuem constare minutis
  16. corporibus docui multoque minoribus esse
  17. principiis factam quam liquidus umor aquai
  18. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  19. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  20. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  21. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  22. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  23. nam procul haec dubio nobis simulacra
  24. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  25. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  26. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  27. crede animam quoque diffundi multoque perire
  28. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  29. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  30. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  31. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  32. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  33. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  34. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  35. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  36. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  37. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  38. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  39. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  40. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  41. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  42. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  43. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  44. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  45. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  46. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  47. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  48. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  49. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  50. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  51. sic animum curas acris luctumque metumque;
  52. quare participem leti quoque convenit esse.
  53. quin etiam morbis in corporis avius errat
  54. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  55. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  56. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  57. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  58. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  59. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  60. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  61. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  62. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  63. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  64. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  65. et pariter mentem sanari corpus inani
  66. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  67. acris et in venas discessit diditus ardor,
  68. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  69. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  70. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  71. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  72. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  73. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  74. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  75. significant, paulo si durior insinuarit
  76. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  77. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  78. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  79. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  80. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  81. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  82. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  83. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  84. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  85. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  86. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  87. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  88. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  89. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  90. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  91. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  92. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  93. in latebras acer corrupti corporis umor,
  94. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  95. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  96. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  97. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  98. cur eadem credis sine corpore in aperto
  99. cum validis ventis aetatem degere posse?
  100. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  101. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  102. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  103. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  104. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  105. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  106. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  107. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  108. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  109. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  110. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  111. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  112. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  113. usque adeo falsae rationi vera videtur
  114. res occurrere et effugium praecludere eunti
  115. ancipitique refutatu convincere falsum.
  116. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  117. et membratim vitalem deperdere sensum;
  118. in pedibus primum digitos livescere et unguis,