De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  2. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  3. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  4. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  5. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  6. inde alius conatur adempto surgere crure,
  7. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  8. et caput abscisum calido viventeque trunco
  9. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  10. donec reliquias animai reddidit omnes.
  11. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  12. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  13. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  14. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  15. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  16. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  17. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  18. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  19. particulis animas? at ea ratione sequetur
  20. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  21. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  22. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  23. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  24. Praeterea si inmortalis natura animai
  25. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  26. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  27. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  28. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  29. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  30. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  31. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  32. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  33. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  34. inferri solitast animi vivata potestas
  35. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  36. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  37. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  38. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  39. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  40. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  41. expertis animas nec leti lege solutas;
  42. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  43. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  44. quod fieri totum contra manifesta docet res
  45. ita conexa est per venas viscera nervos
  46. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  47. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  48. et lapis oppressus subitis e frugibus
  49. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  50. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  51. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  52. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  53. permanare animam nobis per membra solere,
  54. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  55. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  56. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  57. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  58. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  59. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  60. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  61. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  62. particulae quibus haec animi natura creatur,
  63. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  64. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  65. quapropter neque natali privata videtur
  66. esse die natura animae nec funeris expers.
  67. Semina praeterea linquontur necne animai
  68. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  69. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  70. partibus amissis quoniam libata recessit.
  71. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  72. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  73. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  74. expirant atque unde animantum copia tanta
  75. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  76. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  77. vermibus et privas in corpora posse venire
  78. credis nec reputas cur milia multa animarum
  79. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  80. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  81. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  82. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  83. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  84. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  85. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  86. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  87. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  88. et mala multa animus contage fungitur eius.
  89. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  90. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  91. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  92. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  93. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  94. conexae neque consensu contagia fient.
  95. Denique cur acris violentia triste leonum
  96. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  97. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  98. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  99. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  100. si non, certa suo quia semine seminioque
  101. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  102. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  103. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  104. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  105. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  106. accipiter fugiens veniente columba,
  107. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  108. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  109. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  110. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  111. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  112. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  113. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  114. sin animas hominum dicent in corpora semper
  115. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  116. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  117. si non, certa suo quia semine seminioque
  118. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.