De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  2. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  3. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  4. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  5. Principio quoniam tenuem constare minutis
  6. corporibus docui multoque minoribus esse
  7. principiis factam quam liquidus umor aquai
  8. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  9. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  10. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  11. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  12. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  13. nam procul haec dubio nobis simulacra
  14. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  15. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  16. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  17. crede animam quoque diffundi multoque perire
  18. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  19. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  20. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  21. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  22. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  23. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  24. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  25. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  26. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  27. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  28. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  29. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  30. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  31. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  32. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  33. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  34. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  35. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  36. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  37. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  38. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  39. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  40. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  41. sic animum curas acris luctumque metumque;
  42. quare participem leti quoque convenit esse.
  43. quin etiam morbis in corporis avius errat
  44. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  45. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  46. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  47. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  48. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  49. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  50. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  51. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  52. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  53. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  54. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  55. et pariter mentem sanari corpus inani
  56. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  57. acris et in venas discessit diditus ardor,
  58. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  59. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  60. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  61. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  62. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  63. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  64. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  65. significant, paulo si durior insinuarit
  66. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  67. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  68. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  69. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  70. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  71. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  72. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  73. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  74. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  75. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  76. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  77. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  78. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  79. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  80. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  81. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  82. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  83. in latebras acer corrupti corporis umor,
  84. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  85. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  86. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  87. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  88. cur eadem credis sine corpore in aperto
  89. cum validis ventis aetatem degere posse?
  90. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  91. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  92. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  93. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  94. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  95. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  96. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.