De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  2. et quam in his intervallis tuditantia possint
  3. concursare coire et dissultare vicissim.
  4. Et magis est animus vitai claustra
  5. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  6. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  7. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  8. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  9. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  10. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  11. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  12. truncus adempta anima circum membrisque remota
  13. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  14. si non omnimodis, at magna parte animai
  15. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  16. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  17. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  18. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  19. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  20. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  21. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  22. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  23. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  24. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  25. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  26. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  27. conquisita diu dulcique reperta labore
  28. digna tua pergam disponere carmina vita.
  29. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  30. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  31. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  32. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  33. Principio quoniam tenuem constare minutis
  34. corporibus docui multoque minoribus esse
  35. principiis factam quam liquidus umor aquai
  36. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  37. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  38. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  39. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  40. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  41. nam procul haec dubio nobis simulacra
  42. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  43. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  44. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  45. crede animam quoque diffundi multoque perire
  46. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  47. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  48. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  49. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  50. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  51. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  52. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  53. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  54. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  55. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  56. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  57. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  58. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  59. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  60. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  61. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  62. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  63. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  64. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  65. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  66. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  67. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  68. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  69. sic animum curas acris luctumque metumque;
  70. quare participem leti quoque convenit esse.
  71. quin etiam morbis in corporis avius errat
  72. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  73. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  74. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  75. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  76. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  77. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  78. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  79. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  80. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  81. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  82. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  83. et pariter mentem sanari corpus inani
  84. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  85. acris et in venas discessit diditus ardor,
  86. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  87. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  88. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  89. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  90. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  91. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  92. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  93. significant, paulo si durior insinuarit
  94. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  95. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  96. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  97. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  98. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  99. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  100. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  101. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  102. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  103. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  104. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  105. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  106. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  107. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  108. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  109. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  110. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  111. in latebras acer corrupti corporis umor,
  112. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis