De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  2. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  3. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  4. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  5. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  6. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  7. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  8. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  9. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  10. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  11. naturam rerum divina mente coorta
  12. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  13. discedunt. totum video per inane geri res.
  14. apparet divum numen sedesque quietae,
  15. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  16. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  17. cana cadens violat semperque innubilus aether
  18. integit et large diffuso lumine ridet:
  19. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  20. res animi pacem delibat tempore in ullo.