De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  2. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  3. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  4. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  5. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  6. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  7. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  8. qualia sint et quam variis distantia formis
  9. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  10. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  11. hasce secundum res animi natura videtur
  12. atque animae claranda meis iam versibus esse
  13. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  14. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  15. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  16. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  17. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  18. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  19. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  20. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,