De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. acris et in venas discessit diditus ardor,
  2. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  3. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  4. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  5. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  6. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  7. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  8. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  9. significant, paulo si durior insinuarit
  10. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  11. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  12. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  13. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  14. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  15. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  16. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  17. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  18. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  19. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  20. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  21. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  22. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  23. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  24. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  25. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  26. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  27. in latebras acer corrupti corporis umor,
  28. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  29. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  30. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  31. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  32. cur eadem credis sine corpore in aperto
  33. cum validis ventis aetatem degere posse?
  34. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  35. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  36. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  37. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  38. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,