De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic animum curas acris luctumque metumque;
  2. quare participem leti quoque convenit esse.
  3. quin etiam morbis in corporis avius errat
  4. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  5. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  6. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  7. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  8. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  9. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  10. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  11. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  12. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  13. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  14. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  15. et pariter mentem sanari corpus inani
  16. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  17. acris et in venas discessit diditus ardor,
  18. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  19. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  20. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  21. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  22. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  23. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  24. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  25. significant, paulo si durior insinuarit
  26. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  27. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  28. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  29. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  30. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  31. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  32. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  33. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  34. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  35. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  36. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  37. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  38. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  39. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  40. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  41. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  42. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  43. in latebras acer corrupti corporis umor,
  44. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  45. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  46. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  47. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  48. cur eadem credis sine corpore in aperto
  49. cum validis ventis aetatem degere posse?
  50. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  51. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  52. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  53. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  54. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  55. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  56. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  57. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  58. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  59. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  60. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  61. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  62. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  63. usque adeo falsae rationi vera videtur
  64. res occurrere et effugium praecludere eunti
  65. ancipitique refutatu convincere falsum.
  66. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  67. et membratim vitalem deperdere sensum;
  68. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  69. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  70. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  71. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  72. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  73. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  74. introsum trahere et partis conducere in unum
  75. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  76. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  77. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  78. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  79. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  80. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  81. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  82. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  83. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  84. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  85. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  86. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  87. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  88. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  89. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  90. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  91. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  92. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  93. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  94. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  95. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  96. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  97. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  98. Denique corporis atque animi vivata potestas
  99. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  100. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  101. sola potest animi per se natura nec autem
  102. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  103. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  104. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  105. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  106. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,