De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  2. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  3. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  4. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  5. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  6. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  7. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  8. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  9. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  10. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  11. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  12. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  13. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  14. iam magis exemptis oculis debere videtur
  15. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  16. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  17. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  18. corporis atque animi primordia singula primis
  19. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  20. nam cum multo sunt animae elementa minora
  21. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  22. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  23. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  24. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  25. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  26. intervalla tenere exordia prima animai.
  27. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  28. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  29. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  30. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  31. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  32. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  33. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  34. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  35. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  36. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  37. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  38. quam primordia sentiscant concussa animai,
  39. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  40. et quam in his intervallis tuditantia possint
  41. concursare coire et dissultare vicissim.
  42. Et magis est animus vitai claustra
  43. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  44. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  45. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  46. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  47. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  48. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  49. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  50. truncus adempta anima circum membrisque remota
  51. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  52. si non omnimodis, at magna parte animai
  53. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  54. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  55. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  56. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  57. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  58. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  59. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  60. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  61. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  62. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  63. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  64. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  65. conquisita diu dulcique reperta labore
  66. digna tua pergam disponere carmina vita.
  67. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  68. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  69. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  70. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  71. Principio quoniam tenuem constare minutis
  72. corporibus docui multoque minoribus esse
  73. principiis factam quam liquidus umor aquai
  74. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  75. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  76. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  77. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  78. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  79. nam procul haec dubio nobis simulacra
  80. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  81. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  82. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  83. crede animam quoque diffundi multoque perire
  84. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  85. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  86. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  87. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  88. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  89. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  90. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  91. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  92. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  93. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  94. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  95. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  96. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  97. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  98. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  99. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  100. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  101. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  102. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  103. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  104. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  105. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  106. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,