De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  2. nec magnis intervallis primordia possunt
  3. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  4. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  5. haut possunt post mortem eiecta moveri
  6. propterea quia non simili ratione tenentur;
  7. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  8. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  9. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  10. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  11. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  12. dissolui sensus animi fateare necessest
  13. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  14. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  15. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  16. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  17. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  18. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  19. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  20. fundamenta foras manant animaeque per artus
  21. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  22. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  23. dispertitam animae naturam exisse per artus
  24. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  25. quam prolapsa foras enaret in auras.
  26. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  27. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  28. ire anima ac toto solui de corpore tota
  29. et quasi supremo languescere tempore voltus
  30. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  31. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  32. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  33. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  34. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  35. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  36. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  37. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  38. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  39. non modo non omnem possit durare per aevom,
  40. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  41. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  42. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  43. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  44. verum deficere in certa regione locatam;
  45. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  46. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  47. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  48. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  49. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  50. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  51. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  52. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  53. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  54. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  55. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  56. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  57. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  58. Praeterea si inmortalis natura animaist
  59. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  60. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  61. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  62. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  63. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  64. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  65. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  66. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  67. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  68. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  69. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  70. si subito medium celeri praeciderit ictu
  71. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  72. dispertita procul dubio quoque vis animai
  73. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  74. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  75. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  76. falciferos memorant currus abscidere membra
  77. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  78. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  79. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  80. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  81. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  82. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  83. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  84. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  85. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  86. inde alius conatur adempto surgere crure,
  87. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  88. et caput abscisum calido viventeque trunco
  89. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  90. donec reliquias animai reddidit omnes.
  91. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  92. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  93. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  94. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  95. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  96. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  97. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  98. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  99. particulis animas? at ea ratione sequetur
  100. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  101. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  102. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  103. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  104. Praeterea si inmortalis natura animai
  105. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  106. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus