De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua vitalis discunt contagia motus,
  2. maternis etiam membris alvoque reposta,
  3. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  4. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  5. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  6. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  7. atque animam credit permixtam corpore toto
  8. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  9. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  10. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  11. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  12. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  13. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  14. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  15. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  16. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  17. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  18. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  19. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  20. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  21. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  22. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  23. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  24. iam magis exemptis oculis debere videtur
  25. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  26. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  27. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  28. corporis atque animi primordia singula primis
  29. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  30. nam cum multo sunt animae elementa minora
  31. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  32. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  33. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  34. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  35. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  36. intervalla tenere exordia prima animai.
  37. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  38. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  39. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  40. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  41. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  42. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  43. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  44. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  45. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  46. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  47. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  48. quam primordia sentiscant concussa animai,
  49. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  50. et quam in his intervallis tuditantia possint
  51. concursare coire et dissultare vicissim.
  52. Et magis est animus vitai claustra
  53. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  54. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  55. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  56. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  57. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  58. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  59. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  60. truncus adempta anima circum membrisque remota
  61. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  62. si non omnimodis, at magna parte animai
  63. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  64. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  65. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  66. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  67. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  68. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  69. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  70. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  71. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  72. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  73. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  74. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  75. conquisita diu dulcique reperta labore
  76. digna tua pergam disponere carmina vita.
  77. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  78. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  79. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  80. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  81. Principio quoniam tenuem constare minutis
  82. corporibus docui multoque minoribus esse
  83. principiis factam quam liquidus umor aquai
  84. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  85. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  86. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  87. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  88. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  89. nam procul haec dubio nobis simulacra
  90. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  91. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  92. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  93. crede animam quoque diffundi multoque perire
  94. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  95. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  96. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  97. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  98. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  99. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  100. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  101. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  102. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  103. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  104. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  105. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  106. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  107. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  108. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  109. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  110. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.