De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  2. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  3. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  4. illud in his rebus video firmare potesse,
  5. usque adeo naturarum vestigia linqui
  6. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  7. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  8. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  9. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  10. nam communibus inter se radicibus haerent
  11. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  12. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  13. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  14. sic animi atque animae naturam corpore toto
  15. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  16. inplexis ita principiis ab origine prima
  17. inter se fiunt consorti praedita vita,
  18. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  19. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  20. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  21. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  22. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  23. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  24. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  25. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  26. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  27. discidium possunt artus perferre relicti,
  28. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  29. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  30. mutua vitalis discunt contagia motus,
  31. maternis etiam membris alvoque reposta,
  32. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  33. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  34. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  35. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  36. atque animam credit permixtam corpore toto
  37. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  38. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  39. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  40. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  41. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  42. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  43. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  44. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  45. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  46. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  47. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  48. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  49. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  50. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  51. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  52. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  53. iam magis exemptis oculis debere videtur
  54. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  55. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  56. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  57. corporis atque animi primordia singula primis
  58. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  59. nam cum multo sunt animae elementa minora
  60. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  61. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  62. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  63. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  64. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  65. intervalla tenere exordia prima animai.
  66. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  67. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  68. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  69. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  70. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  71. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  72. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  73. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  74. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  75. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  76. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  77. quam primordia sentiscant concussa animai,
  78. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  79. et quam in his intervallis tuditantia possint
  80. concursare coire et dissultare vicissim.
  81. Et magis est animus vitai claustra
  82. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  83. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  84. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  85. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  86. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  87. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  88. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  89. truncus adempta anima circum membrisque remota
  90. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  91. si non omnimodis, at magna parte animai
  92. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  93. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  94. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  95. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  96. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  97. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  98. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  99. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  100. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  101. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  102. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  103. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  104. conquisita diu dulcique reperta labore
  105. digna tua pergam disponere carmina vita.
  106. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  107. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  108. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  109. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  110. Principio quoniam tenuem constare minutis
  111. corporibus docui multoque minoribus esse
  112. principiis factam quam liquidus umor aquai
  113. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  114. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  115. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  116. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  117. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  118. nam procul haec dubio nobis simulacra
  119. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  120. diffluere umorem et laticem discedere cernis,